Crea sito
home

Note mss. apposte dal p. Ignazio Tadisi crs.

ad una copia dell’opera:

Cevasco Giacomo crs.

Breviarium historicum nonnullorum pietate, doctrina et dignitate

illustrium virorum Congregationis de Somasca

Vercelli 1744.

che si conserva ora nell’ Archivio di Casa Madre a Somasca (ACM).

Trascrizione di p. Maurizio Brioli crs.
Somasca, 12 marzo 2003.


Avvertenza.

Di solito, ma non sempre, il p. Tadisi specifica, dopo il numero della annotazione, il nome del padre Somasco cui fa riferimento (ad es. “Notatio XLV. Pezzali Marcus …”). Prima di ogni annotazione, ho inserito per comodità l’anno cui ci si riferisce (es. 1585).


***********************

1585 “Notatio XLV. Pezzali Marcus. In libro Fundationis Societatis Doctrinae Christianae Cremonae, asservato in Archivio S. Christophori, legitur scriptum stylo et titulis vernaculis illius temporis: <1564 a dì 25 zugno. Libro delle Ordinazioni et atti per la Confraternita di quelli, quali gratis insegnano nei dì de festa et per amor di Dio la Dottrina Christiana in Cremona alli puttini et alle figlioline, et a qualunche altra persona, che desidera impararla, ordinata et instituita essa Confraternita, over Compagnia, per l’ Ill.mo et Rev.mo S.r Nicolò Sfondrato vescovo di Cremona et sua Diocese, in esecuzione dell’ordine del Sacro Concilio di Trento stabilito l’anno 1664 (ma forse errore di trascrizione del Tadisi, per 1564, ndr.), havendo eletto a quest’opera per Priore il R.do M. Don Marco Pezzale, et per confessore il R.do M. Don Nicolò da Vicenza, et per coadiutori li R.di M. Don Giovanni Scotti et M. Don Hippolito di Lodi>. Omnes hi quatuor, primi Fundatores et propagatores piae Congregationis et Scholarum Doctrinae Christianae, tam in urbe, quam foris, ut pluribus in locis eiusdem libri constat, fuerunt Somaschenses, degentes in Collegio S.cti Geroldi. Quin imo in eodem Collegio habita fuit prima Congregatio, seu Conventus Superiorum et Operariorum, et habitae fuerunt in eiusdem ecclesia usque per totum annum 1566, donec loco aptiori provisum fuit. Quamquam in suprascripta notatione non fit mentio patrem Pezzalium fuisse Somaschensem, tamen id expresse legitur in instrumento possessionis ab eo accepatae, utpote Priore Generali, nomine Confraternitatis, de ecclesia Sancti Christophori. Legitur etiam in alia narratione huiusmodi fundationis a Io. Hotello Camellario scripta in eodem libro pag. 75, his verbis: <L’anno 1564 alli 25 iunio, d’ordine dell’ Ill.mo et Rev.mo Nicolò Sfondrato cescovo di Cremona, avendo fatto una cerca de omini reformati, che attendesse a detta Opera, fece elezione de un Priore Generale, qual fu uno padre Marcho Pezzale della Congregazione Somasca, nella giesa de S.to Vitale et Geroldo di Cremona, erigendo schole in volte giese della cità etc.>. De p. Io. Scotto fit mentio in eodem libro ad annum 1583 die 26 dec. qui expresse pluribus in locis appellatur Praepositus Generalis Congregationis Somaschae. Non erubescebat ergo piissimus sacerdos, etiamsi in suprema dignitate constitutus, et annis gravissimus, pium opus exercere, et inter pueros erudiendos detineri. Proh omnimode rerum vices commutatas” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 211s).

1599 “Notatio XXVII. Viguerius Antonius. Fuit Provincialis in Gallia post unionem utriusque Congregationis. Constat ex primis exemplaribus epistolarum ad ipsum Avenionem transmissarum a p. Procuratore Generali Romae existente annis 1619, 1620, 1621, in unum codicem apud me existentem collectarum. Iacobus Marcelli in Vita P. Caesaris Bus mentionem facit de P. Vigier lib. 4 cap. 3 et 8, lib. 5 cap. 14, lib. 6 cap. 12 et 13” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 181).

1606 “Notatio XVII. Lupanius Bartholomaeus. Fuit parochus Sanctae Luciae a mense Maio anni 1593 usque ad eundem anni 1594” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 175).

1614 “Notatio XLVI. Stassanus Iacobus Maria. In libro antiquissimo magistrali Collegii S. Geroldi Cremonae, signato A, fol. 179 b. legitur ut infra: <Memoria. Come a dì 2 maggio 1615 di consenso del P. nostro M. R. Generale, il p. D. Pietro Porri preposito di S. Geroldo accettò il carico di amministrare il sacramento della penitenza alli confratelli della Compagnia della Morte, eretta dalla buona memoria del P. Stazzani in S. Geronimo di questa città, e di far celebrare in detta chiesa, o oratorio, una messa cotidiana per uno de’ suoi padri, essendo stato così ricercato e pregato dall’ Ill.mo sig. Alfonso Perseghelli Priore di detta Compagnia>. In primo vero libro Actorum eiusdem Collegii S. Geroldi fol. 3 legitur ut infra: <Il P. Bonvicino cominciò ad officiare la chiesa di S. Geronimo, celebrando la messa cotidiana, e confessando li fratelli di quella Compagnia, anticamente istituita dal nostro padre Stazzani, avendo il P. Preposito sopra ciò avuto il consenso del M.R.P. Generale>. Et in libro diurnali exactionum (= riscossioni, ndr.) eiusdem Collegii sub die 12 aprilis 1619, legitur exactio eleemosynae supradictae Missae usque ad hanc diem et annum. Noc munus exercebant prius Patres Sanctae Luciae, et desumitur ex libro exactionum illius Collegii hac ratione: <1609. Settembre. Dal Priore dell’ Oratorio di S. Geronimo, a cui si serve per 300 lire all’anno, sì per la Messa cotidiana, come per le confessioni etc.>. Adverte quod tunc temporis librae 300 erant 30 ducatoni Argentei Cunei Mediolani, quae hodie valutantur lib. 16:15; Mon. latae Crem. et quod tunc eleemosyna unius Missae erat solidorum 12. In Visitatione Oratorii S. Hieronymi facta ab episcopo Sfondrato die dominico 7 mens. dec. an. 1567 habetur: <A tribus mensibus, vel circa, accedunt ad dictum oratorium nonnulli nobiles civitatis, qui induti vestibus albis, et cruce praevia, devotissime et cum magno cult divino accedunt associando condemnatos ad mortem, officium huiusmodi piissime faciendo>. Alia eiusdem Confraternitatis monumenta vide in libello a me de hac re conscripto. De huiusce Confraternitatis institutione facta a p. Stazzano mentionem facit Frac. Arisius in libro suo inscripto: Series Praetorum Cremonensium, ad ann. 1567, impresso Cremonae apud Petr. Ricchini an. 1732” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 212-214).

1623 “Notatio XI. Gambarana Angelus Marcus. De eo sic scribit p. Santinellus in Vita Francisci Franchetti pag. 54: <Ho conghietture per credere, che assistesse Prefetto alla camera del Franchetti il P. D. Angelo Marco Gambarana (tunc erat annus 1616), prima al secolo il Conti Ludovico Gambarana da Pavia, ch’entrato fra i Chierici Reg. di Somasca volle prendere il nome di Angelo Marco, per aver sempre nel cuore la memoria, e con questa una quasi necessità di imitare sempre, come in fatto fece per tutta la sua vita, le virtù dell’altro nostro Angelo Marco Gambarana, suo ascendente gran servo di Dio etc.>” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 172s).

1623 “Notatio XIX. Novellus Hieronymus. Franciscus Arisius to. 2 Crem. Lit. in Praefat. et ibidem pag. 190 dixit patrem Novellum natione Vicentinum. Tomo vero 3 pag. 98 eundem dicit Cremonensem crassissime hallucinatus. Nam p. Novellus Opus suum, (cui titulus: <Grotteide. Poema sciolto di D. Girolamo Novelli chierico regolare della Congregazione di Somasca; in cui dall’origine del Mondo sino a tempi nostri si cantano i Fondatori, et tutti gli huomini per Armi, Principati, Governi, Lettere, et Santità segnalati dell’antichissima et nobilissima famiglia Grotta. Mediolani apud Ioannem Baptistam Paganellum MDCXVII (1617)>) epistola sua ipsi praemissa D. Petro Alexandro Grotti dedicavit, se subscribendo <Girolamo Novelli>. Dominus vero Alexander idem Opus, in laudem suae familiae compositum, suisque expensis impressum, alia epistola subsequente dedicat: <Al Prudentissimo e nobilissimo Consiglio di Cremona>. In qua se civem et filium civitatis Cremonae profitetur, nulla in fine posita sui nominis subscriptione. Sed ex eiusdem epistolae contextibus et sensibus clarissime evincitur, eam a D. Alexandro, non autem a P. Novello, exaratam. Arisius vero, a nimio patriae suae obcoecatus amore, visis oculo excurrente illis verbis, <Civem et Filium>, inconsideratis epistolae sensibus, eaque forsan non in integrum lecta, opinatus scriptam fuisse a P. Novello, eum suis Cremonensibus civibus adiudicavit. P. Novellus evincitur Vicentinus tum ex attestatione eius mortis scripta a p. Francisco Leone, impressa in Posizione Magna Beatif. et Canoniz. Ven. Hieron. Aemiliani Summar. Addit. pag. 5; tum ex confessione eiusdem p. Novelli, sic in suo libro pag. 100 scribentis: <Il Bacchilion, che il piano e il monte / placidissimamente irriga, e fende / a la mia patria il sen>. Bacchilio flumen est quod Vincentiae civitatem intersecat. Vide Geographos, et praecipuae Index Hond. Descript. Ital. pag. 341 et Franc. Scott. Itinerar. Ital. pag. 55 in fin.” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 175-177).

1638 “Notatio LII. Pazman card. Petrus. P. Hieremias Drexelius sj. librum inscriptum <Rosa Dei Matris>, impressum Antverp. 1636, dedicat Petro Pazman, cuius dotes et virtutes in epistola dedicatoria, et praecipue eius beneficentia in Soc. Iesu, nulla facta mentione de Somaschensibus, enumerantur” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 220).

1642 “Notatio V. Ciria Ioseph Maria. Memoratur a Francisco Arisio to. 3 Crem. Lit. pag. 200 inscio cuius Ordinis Religiosus is esset. Ibi asserit, Epigrammata Patris Ciriae, in Musaeo Historico Ioannis Imperialis impressa, haes esse, videlicet In laudem Card. Iacobi Sadoleti, Philippi Comines, Hieronymi Bivae, Cornelii Mutii, Io. Bapt. Portae, Marci Antonii Maioragii, Io. Bapt. Guarini, Philippi Fabri, et Ludovici Septalii. nsuper Odem Alchaicam pro Torquato Tasso, et alteram Sapphicam in laudem Georgii Trissini, quae legitur etiam reimpressa in fronte Operum eiusdem Trissini, nuper collectorum et editorum a celebri Marchione Scipione Maffaeo Veronensi. Hic P. Ciria professionem solemnem emisit in Collegio Sanctae Luciae Cremonae die 27 ianuarii anno 1633, Praeside Generali totius Congregationis Pre. D. Desiderio Cornalba. Palatium nobilis familiae Ciriae, situm fere in conspectu Collegii Sanctae Luciae, hodie possidetur et intrabitatur a Comite Alexandro Maggi, oculorum luce destituto. Familia Ciria circa annum 1660 successoribus atque haeredibus viduata, nequidem ad satisfaciendum omnibus creditoribus assem sufficientem reliquit. Unde etiam Collegium Sanctae Luciae gravi damno obnoxium fuit” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 168).

1651 “Notatio XII. Gambarana Vincentius. P. Constantinus de Rubeis in Vita Ven. Hieronymi Aemiliani scribit, quod in morte patris Vincentii campanae S. Geroldi Cremonae ultro insonuerunt. Hoc autem evidenter falsum est; nam die 27 iunii 1561, qua P. Gambarana decessit, PP. Somaschenses nondum ecclesiam et domum S. Geroldi possidebant. Et hic nota errorem auctoris huius libri, dicentis, mortuum fuisse mense iulio; nam p. Turtura in Vita Ven. Patris lib. 3 cap. 9 scribit <Quinto kal. iulii> quod incidit in diem 27 iunii. Auctor autem legens <iulii> non bene animadvertens, reponit mense iulio. Insuper, forsan praesentiens falsitatem sonitus campanarum Cremonensium, ipse suo martem spontaneum ad ara Bergomensia sonitum transfert” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 173).

1652 “Casarottus Benedictus. Fuit Cremonensis, non autem Romanus ut ait Cevascus. Emisit vota solemnia in templo Sancti Maioli Papiae an. 1651 die 7 ianuar. in manibus P.D. Hieronymi Galliani. Habuit praeceptorem P.D. Hieronymum Sementium, qui gloriabatur talem habuisse discipulum, de quo testabatur, fuisse admodum elegantem in latina poesi, et in contexendis elogiis ac inscriptionibus. Ulceribus plenus, et tamquam Iob patientissimus, non sine insignis pietatis fama ibidem obiit die 14 iulii an. 1652, nundum expleto aetatie suae anno 19. In Collegio Sanctae Luciae Cremonae reliquit haereditatem, acceptam anno 1656, librarum 4565, qua tunc temporis constituebant summam Philippeorum argenteorum n. 415; nam tunc Philippei abusive valutabantur lib. 11 in singulos, cum decem tantum valutari deberent iuxta morem Cremonensem, taxati lib. 5 Mediolani vi proclamatis” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 165-166).

1654 “Notatio XXXVIII. Benalea Ioannes Baptista. Die 24 martii 1654. Per praeceptum formale sub poena excommunicationis latae sententiae iussi sunt omnes Professi, degentes in Collegio SS. Philippi et Iacobi Vicentiae, reddere superiori quicquid habent Patris D. Ioannis Baptistae Benaleae, quod incorporari debet domui. In Act. P. Gen. Galliani. Concordat cum P. Cevasco in loco dormitionis, videlicet Vicentiae. Sed sunt plura, quae non possunt conciliari. Supponamus receptum fuisse a p. Scotto anno primo suae primae Generalis Praefecturae 1574. Ab hoc anno usque ad annum 1608 intercedunt anni 34; annus aetatis suae cum receptus fuit: 21. Summa: 55. Ergo p. Benalea non mortuus fuit anno aetatis suae 63. Neque verum esse potest, mortuum fuisse anno 1608. Nam, quomodo dilatum fuit praeceptum contra detentores rerum ipsius usque ad annum 1654, cum ab eius morte intercessissent anni 46? Quo temporis decursu non solum res ipsius, sed etiam eius memoria periissent? Et nullus Religiosus eorum, qui eius morti adfuerant, potuerit in eodem Collegio inveniri? Ut plurimum Religiosi mortuorum res sibi usurpant immediate post eorum mortem. Cum ergo praeceptum latum fuerit contra usurpatores anno 1654, inferendum est eum illo anno decessisse. Et confirmatur, quia eius mors ponitur die 22 martii, et praeceptum emanavit die 24 martii. Sed alia insurgit difficultas non facile enodanda. Nam etiamsi receptus fuerit a p. Scotto anno 1586 ultimo suae Praefecturae, ab eo anno usque ad annum 1654 intercesserunt anni 68; anni aetatis suae qua receptus fuit: 21; aetas ergo sua, quando mortuus fuit, debuit esse annorum 89. Concludendum ergo est, quod nec receptus fuit a p. Scotto, nec anno aet. suae 21, nec mortuus anno aet. suae 63, nec anno 1608, ut scribit Cevascus” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 197s).

1662 “Notatio XXXVII. Santinius Antonius. Die 21 ianuarii 1654 data fuit facultas in scriptis R.P.D. Antonio Santinio edendi librum, cui titulus <Euclides restitutus>. In Act. P. Gen. Galliani” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 197).

“Notatio LIII. Antonio Santino Lucensi C.R. Con. Som. Haeredes Pacifici Pontii impressores dedicarunt librum inscriptum <R.P. Fr. Fran.sci Longi ord. capuccinor. Tractatus de Casibus Reservatis pro Regularibus. Mediolani 1634>” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 221).

1664 “Bottus Michael Angelus. Fuit affinis in Arisiorum familia, et inter ceteras huius familiae Illustrium Virorum Imagines asservatur etiam Imago veneranda huiusce Botti, cum hac epigraphe <Michael Angelus Bottus C.R.S. sua aetate primi nominis theologus et orator, Angelae de Bottis Ioannis Ludovici Arisii secundae uxoris patruus. Obiit Mediolani &>. Aris. to. 3. Crem. Lit.” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 165).

1669 “Notatio XXXV. Linguelia Augustinus. Die 24 iulii 1653. Per literas patentes concessa fuit facultas R.P.D. Augustino de Linguiglia eundi in Hispaniam accipiendi causa cognitionem rerum Domus Ducis de Montalto etc. In Act. P. Gen. Galliani” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 197).

1669 “Notatio XVI. Longus Laurentius. Amicus erat Magni Praesulis Caramuelis, in cuius laudem scripsit multa carmina et anagrammata, quae leguntur impressa sub initium libri eiusdem Caramuelis inscripti: <Rhythmica>: cusi Campaniae 1668. Quo in libro pag. 653 legitur epistola XII a Caramuele ad Laurentium Longum in gratiarum actionem, ac in eius commendationem, directa. Vide Notat. 34” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 175).

“Notatio XXXIV. Longus Laurentius.In libello, a me asservato, Actorum P.D. Hieronymi Galliani, Praep. Generalis a mense maio 1653 usque ad maium 1656, scripto a P.D. Evangelista Comenduli eius Secretario, reperitur monumentum huiusmodi: <Die 30 sept. 1653. Per praeceptum sanctae obedientiae sub poena excommunicationis P.D. Laurentius Longus iussus fuit sine mora Somascam adire>. Cum ibi non exposita sit causa, eam ego nescio divinare” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 196s).

1669 “Notatio XLI. Riccius Ioseph. Die prima novembris 1654. Data fuit facultas edendi opus De Bellis Italicis patri D. Iosepho Riccio. In Act. P. Gen. Galliani” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 200).

1670 “Notatio XXVIII. Volpi Antonius. In Indice Librorum Prohibitorum sic legitur: Antonii Vulpii Theologia Moralis, donec corrigatur” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 182). - Elogio del p. Volpi Antonio in ACS p. 14 (non trascritto in F12) - SSGE 424, 22 (“Oriundo di Como, ma cittadino di Bitetto provincia di Bari, al secolo dottore di diritto civile e canonico, giudice e pretore nel Regno di Napoli sia per le cause civili che penali, poiché temeva di riportare danno per la sua anima dedicandosi alle pratiche secolari e regie, entrò in Congregazione. Qui raggiunse un grado di umiltà assai più alto che non fosse quello della tentazione degli onori del foro. Inoltre, dedicatosi del tutto agli studi sacri e di contenuti teologici, insegnò per molti anni nei nostri collegi romani con la sua competente preparazione e l’esempio. Pubblicò in Roma nel 1670 un’opera dedicata a Clemente X dal titolo <Resolutiones morales utroque iure exornatae>”).

1674 “Notatio XXXVI. Moia Petrus Franciscus. Die 16 aprilis 1653. R.P.D. Petrus Franciscus Moia per literas patentes declaratus fuit Procurator Generalis. In Act. P. Gen. Galliani” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p 197).

1682 “Notatio XXV. Spinola Stephanus. Laudatur pluries a Magno Caramuele, videlicet in Dialexi de Non - Certitudine, n. 55 pag. 39 a. sic: <Sthephanus Spinula, (contra quem inferius disputaturi amice sumus) est enim doctissimus et ingeniosissimus etc.>. Ibidem pag. 43.6 n. 69: <Eruditissimus Dominus Stephanus Spinula Congregationis Somaschae, cuius libri cum acceptione et utilitate leguntur etc.>. Ibidem pag. 339 a.: <D. Stephanus Spinula edidit Genuae anno 1648 eruditum Opusculum De Libera et prudenti Agibilium electione in moralibus, cui multum defero, pollet enim felicissimo ingenio etc. Hic igitur eruditus theologus etc.>. Ibidem n. 526 pag. 191 a.: <D. Stephanus de Spinula Savonensis episcopus, ex congregatione Somascha, illustrium Virorum Matre et altrice, assumptus, doctissimum De Libera etc. librum edidit, quem libenter et utiliter legi>. Hic Episcopus ad Cardinalitiam dignitatem anhelans cum Romanis Magnatibus consuetudinem fovebat. Ut vero grave expensarum pondus, vel pro ea obtinenda, vel eam obtentam decenter investienda, solvendarum sustinere posset, decem millia scutorum argenti Genuensium coagulaverat. Verum ieiunus et sitiens, quamquam hydropicis aquis superabundans, debuit morti occumbere. Cumque ex tot congestis pecuniis ne minimam quidem portionem suae Congregationi reliquerit, hoc Patres lepido sarcasmate conquerebantus: <Avea in corpo una brenta d’acqua, e non ne ha lasciata pure una tazza alla sua Religione>” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 180).

1683 “Notatio IX. Conradus Iulius Caesar. Ode italica, et quidem prolixa, conscripta a P. Sementio in laudem P. Conradi, in qua plures nostrae Congregationis illustres Viri commendantur, a me asservatur” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 172).

1687 “Notatio XLII. Pallavicinus Benedictus. Mense martii 1655. Per literas patentes data fuit facultas recipiendi ad habitum probationis tanquam novitium clericum Benedictum Pallavicinum Ianuensem, prius hospitem, R.P.D. Paulo Aug.no Spinola, Praeposito Sanctae Mariae Magdalenae Genuae. Die 9 aprilis 1656. Per literas patentes data fuit facultas admittendi ad professionem Benedictum Pallavicinum cler. novit. R.P.D. Paul. Aug. Spinola Praeposito S. Mariae Magdalenae Genuae. In Act. P. Gen. Galliani” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 200).

1691 “Notatio XXXVIII. Petrasancta Carolus. Sane inter suae aetatis Concionatores omnium celeberrimus. Stylo tunc temporis usitato prae caeteris eminens, sonora voce, eleganti actione, corporisque aspectu praeditus venerando, omnium plausum sibi conciliabat. Tanta fuit auditorum affluentia Venetiis, ut erigere contignationes et tabulata opus fuit: quorum imagines in duabus amplis tabulis depictas admiramur in collegio S. Petri in Monforte, cum inscriptione: <Udienza del p. Pietrasanta in S. Zaccaria etc.>. In eius laudem impressum fuit: <Famosissimo Predicatore in S. Zaccaria. Il M.R.P.D. Carlo Pietrasanta. Sonetto. Hor che de l’ Adria in su le salse rive / versa PIETRA dal sen dolci liquori, / onde allettati ed allattati i cori / spegnono in casto rio fiamme lascive: / Da l’acque sue che impetuose e vive / penetran del deserto i folti orrori, / s’odon lingue de’ muti a i lunghi errori / spregionate formar note giulive. / Tra queste anche la mia PIETRA spetra, / e infondendomi al sen foco d’ Elia / con l’onde sue, muove così mia cetra. / Stampò un calcolo ardente ad Isaia / su le labbra gli accenti, hor questa PIETRA / rende nuova favella a Zaccaria>” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 199).

1692 “Notatio XXIII. Scopa Ioannes Baptista. Erat nepos eiusdem episcopi Gerae, qui fuerat Vicarius Generalis in Curia episcopali Cremonensi, et tunc, videl. anno 1609 somaschenses Collegii S. Luciae Cremonae immisit, iuxta Pontificium Diploma, in possessionem perticarum 59 terrae in loco Tiduli. Obiit anno 1643” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 179).

1695 “Notatio XLVIII. Advocatus Lucius. Italice, AVOGADRI. A mense iunio 1683 usque ad maium 1686 praeposituram S. Antonii Lugani laudabiliter administravit. Templum praecipue iam aedificatum, sed adhuc opportunis ornamentis expoliatum, elegantissime perpolivit. Amplam in primis Coronam gypseam, inter fornicis absides et pilarum incumbas decurrentem,templumque totum circumsequientem, quemadmodum etiam epystilia, eleganti opere plastico, arabica signa exhibente, elaborari curavit. Marmoreum balaustrium ante maioris altaris aream construi, totum templi pavimentum tiburtinis laminis (= piastre di travertino, ndr.) marmorari, sepulchrum pro Religiosis superposito complanato lapide excavari; numismata in fornice plasticis fascis circumornata pictorie figurari mandavit. Altare marmoreum Sancti Angeli Custodis ab imo usque ad summum, et Beatae Virginis usque ad columnas erexit. Quibus aliisque in operibus, videl. vitreis obturamentis, cratibus ferreis, suppellectilibus sacris, argenteis pixide et calice, minusculisque refectionibus, tria fere scutorum luganensium, libris quinque Mediolanensibus constantium millia, pleraque ex oeconomica administratione superantia, aliqua a benefactoribus erogata, plura ex suarum concionum emolumentis desumpta, religiose et liberaliter impendit. Indulgentiarum diploma pro Confratribus Societatis S. Angeli Custodis ab Innocentio XI sub die 30 oct. 1683 impetravit. In eiusdem cultum singulis secundis Dominicis cuiuslibet mensis pias preces cum SS. Sacramenti expositione et benedictione instituit; qua in celebritate devotos ipse sermones ad confluentem populum recitabat. Anno 1684 episcopus Novocomensis duodecim clericos ad Ordines promovendos in exercitiis spiritualibus dirigendos pietati et doctrinae P. Avogadrii in Collegio S. Antonii commisit” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 217s).

1697 “Notatio XLIX. Sormanus Paulus. Ut supremi regiminis culmen ascenderet, occultis technis, clandestinis negotiis, secretisque consiliis, atque interpositis magnae Auctoritatis Intercessoribus, forsan etiam p. Comendulo, tunc Proc.re Generali, manum dante, ita egit, ut a Summo Pontifice Breve Apostolicum emanaret, quo futura Praepositi Generalis electio ad tres solummodo viros, videl. Evangelistam Comendulum, Lucium Avogadrium, Paulumque Sormanum arctabatur. Sciebat ipse, perspicaci satis ingenio praeditus, firmum p. Comenduli non acceptandi, Vocaliumque p. Avogadrio supremam dignitatem non conferendi propositum, unde eam sibi infallibili consectario praedestinabat. Nec autem fefellit eventus; nam in ipsum eligendum omnium electorum suffragia necessario convenere anno 1686” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 217-219).

1699 “Notatio XXXIX. Turriglia Hieronymus. Die 4 iunii 1654. Data fuit facultas per literas patentes recipiendi ad professionem Hieronymum Turriliam clericum novitium P.D. Ioanni Baptistae Lusorio Sancti Spiritus Genua Praeposito. In Act. P. Gen. Galliani” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 200).

1700 “Bottus Michael Angelus. Fuit affinis in Arisiorum familia, et inter ceteras huius familiae Illustrium Virorum Imagines asservatur etiam Imago veneranda huiusce Botti, cum hac epigraphe <Michael Angelus Bottus C.R.S. sua aetate primi nominis theologus et orator, Angelae de Bottis Ioannis Ludovici Arisii secundae uxoris patruus. Obiit Mediolani &>. Aris. to. 3. Crem. Lit.” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 165).

1701 “Notatio XL. Bertonus Mauritius. Die 14 iunii 1654, indutus fuit nostro habitu D.nus Mauritius Bertonus. In Act. P. Gen. Galliani” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 200).

1705 “Notatio LI. Panigati Syrus Antonius. Impressit (in Milano per Marcantonio Malatesta) I Baci del Chirurgo Mitrato. Panegirico in lode di S. Bassano vescovo di Lodi, detto nel Duomo la domenica III dopo l’Epifania dell’anno 1683, in 12°, da D. Siro Ant. Panigati C.R.S.” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 220).

1705 “Notatio XVIII. Mediobarbus Ioannes. Huius Oratio Panegyrica reimpressa fuit, una cum Orationibus Petiotti, Cremonae apud Ricchinum. Et denuo Brixiae hoc anno 1744. Vide Notat. 29 pag. 182” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 175); “Notatio XXIX. Mediobarbus Ioannes. P. D. Hieronymus Sementius scripsit et impressit: <In obitu P. D. Ioannis Ant. Mediobarbae / in amplissima bonarum Artium cognitione / versatissimi etc. / Epigramma / Aetate ac virtute rapis libitina vigentem / ipsius et celeri stamina falce secas? / Quot Musis furaris Opes, et Apollinis artes, / ingenii gemmas, ingeniique sales! / Detrahit auratum Soli Prometheus ignem, / tu doctis Phoebum detrahis inde choris>; <Pro eundem, sub nomine Vitanii Protopastore Arcadum Academicorum Epigramma. / Proxima funereis laribus (Vitanius heheu / deserit Arcadiam) tristis avena gemit. / Nunc tantum sentit salices September amaras: / Pastor lac secum ad sidera, melque tulit>. In Narratione Auctoris in fin. lege, <Devixit>, non autem <vixit>; significat enim <mortuum esse>. Devixit vero die 21 Septembris, ad quem alluditur penultimo superiori versu” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 182) - Argelati 1745 (Antonius Mediobarbus, t. II, pars altera, col. 1891)

1706 “Notatio XXX. <Al p. Gius. Girolamo Semenzi C.R.S. Autore del libro intitolato Le sette giornate del mondo creato. Sonetto: Tu che dell’Universo al gran Natale / sollevando lo spirito e lo stile / de la voce creante al suon vitale / accordasti armonia così gentile. / Tu stupor del Liceo, tu che su l’ale / voli de’ più gran cigni a Battro, a Tile, / tu farmi tuo? Tu del tuo cuor reale / potesti accormi ospite abbietto e vile? / Deh che scorgesti in me? Pregio d’ingegno! / Nobiltà di dottrina! Arte! Valore! / Ond’io merti occupar loco sì degno? / Ma del Verbo, che canti, imitatore / qual mi vuoi, tal mi fai: né prende a sdegno / poi d’approvar le sue fatture Amore. Del Sig. Leonardo Cominelli (lodato nel sudd. libro del p. Semenzi) nella seconda parte delle sue Poesie stampate di nuovo in Pavia nel 1730>. P. Sementius non solum in humanis, verum etiam in supernaturalibus virtutibus excelluit. Prae caeteris, singularem modestiam atque humilitatem cum tam mirabili omnium fere facultatum scientia copulatam omnes in ipso admirabantur, quam praecipue insigni documento comprobavit. In Comitiis Generalibus anni 1698 Vocalatus dignitate insignitus fuerat. Prima vice in iisdem anni 1701 suffragatus fuit. Sequenti anno in quadam collocutione mecum habita, dum sub eius disciplinas Italica Poeseos rudimenta ponerem, haec signanter verba protulit: <Sono stato a Capitolo. Non vi voglio più andare, perché ho veduto che il Capitolo non è altro che uno sfogo di passioni>. Et re ipsa Vocalatum suum in manibus Clementis XI Pont. Max. in favorem P. D. Caroli Maria Lodi sponte resignavit, ut constat ex supplici libello sanctitatis suae porrecto, apud me extante cuius transumptum hoc est: < Beat.mo P.re. Giuseppe Girolamo Semenzi, sacerdote professo della Congregazione Somasca, e Vocale della Provincia di Lombardia, non potendo più intervenire a Capitoli Generali per l’impedimento di una sua lunga e abituata infermità, ha rinunciato liberamente il Vocalato, che gode in detta Religione, in mano della S.V. acciò possa conferirlo a soggetto abile per le funzioni proprie di questa carica. Che però restando la sua nazione Cremonese senza alcun vocale, che possa intervenire nel prossimo Capitolo Generale, e mancando ancora qualche altro vocale a tutta la sua Provincia di Lombardia, che resterebbe in grandissimo svantaggio in confronto delle altre Provincie, supplica umilmente la S.V. a degnarsi di sostituire in luogo di esso Oratore il Pre. D. Carlo Maria Lodi, come soggetto il più capace fra la nazione Cremonese, almeno per questa volta sola, per poter intervenire negli Atti Capitolari, che sogliono precedere l’elezioni de’ Vocali, quando V.S. non abbia provisto del successore ad esso Oratore avanti la celebrazione del suddetto Capitolo Generale. Che il tutto etc. / A tergo: Alla Santità di N.S. Clemente PP. XI, per Giuseppe Girolamo Semenzi sacerdote somasco>. Sequitur rescriptum: <Rescriptum, die 18 martii 1704. SS.mus attenta renunciatione Vocalatus, per Oratorem in manibus Sanctitatis suae sponte facta, et per eandem Sanctitatem suam admissa, sobstituit et subrogat in eius locum pro hac vice tantum Carolum Mariam Lodi clericum Regularem expresse professum Congregationis de Somascha, itaut tanquam Vocalis Capitulo Generali proxime celebrando interesse, in eoque vocem habere, et ferre libere et licite possit et valeat. Voluitque praesentem gratiam suffragari etiam absque ulla expeditione Brevis. f. Oliverius. L.S.>. P. vero Lodi hoc singulari substitutione non satisfactus, Amicorum et Magnatum officiis adiutus, a Sanctitate sua absolutam, una cum dispensatione super meritis requisitis deficientibus, Vocalatus possessionem impetravit. En Apostolici Diplomatis exemplum, fideliter ex authentico in charta pergamena exarato, transcriptum: <Clemens PP. XI. Ad futuram rei memoriam. Cum sicut dilectus filuis Carolus Maria Lodi clericus regularis expresse professus Provinciae Lombardiae Congregationis Somaschae Nobis nuper exponi fecit, ipse qui, ut asserit, ministerium secretarii duobus Praepositi Generalibus dictae Congregationis praestitit, ac erudiendae iuventuti in scholis publicis operam dedit, verbum Dei predicavit, aliaque munera pro servitio eiusdem Congregationis exercuit: Vocalatus officium, quod dilectus pariter filius Hieronymus Semenzi cremonensis, clericus regularis expresse professus Congregationis huiusmodi, nuper obtinebat per liberam illius dimissionem ab eodem Hieronymo in manibus nostris sponte factam, et per nos admissam, de praesenti vacans obtinere posse plurimum desideret, tametsi ei de meritis ad id per Constitutiones ipsius Congregationis requisitis, tres anni, et sex circiter menses desint: Nobis propterea humiliter supplicari fecit, ut sibi in praemissis opportune providere, et ut infra indulgere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos ipsum Carolum Mariam specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, acu et poenis a iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, et quibus quomodolibet immodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxtat consequendum, harum serie absoluentes, et absolutum fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati; dilectis filiis vocalibus memoratae Congregationis in proximo futuro Capitulo Generali congregandis, ut ipsi eundem Carolum Maria in Vocalem, in locum dicti Hieronymi, servatis alias servandis, eligere, ipsi vero Carolo Mariae, ut, licet ei tres anni, et sex circiter menses de meritis ad id per Constitutiones praedictae Congregationis requisitis desint, ut praefertur, nihilominus secuta electione huiusmodi, officium Vocalis eiusdem Congregationis suscipere, gerere et exercere libere, licite et valide possint et valeant vespertine in omnibus et per omnia, perinde ac si idem Carolus Maria omnia merita requisita huiusmodi habere reperiretur, Auctoritate Apostolica tenore praesentium concedimus et indulgemus. Decernentes easdem praesentes litteras firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac illis, ad quos specat, et spectabit in futurum, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis, per quoscumque Iudices Ordinarios et Delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super illis a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus praemissis, ac Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non dictae Congregationis, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis, statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et Literis Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, et de verbo ad verbum inseritis habentes, illis alias in suo robore remansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxtat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XXVI Martii MDCCIV (1704). Pontificatus Nostri Anno Quarto. f. Oliverius>. En quoque chirographi a Romano Procuratore ad nescio quem (forte ad P. D. Octavium Cusanum Procuratorem Generalem Roma discessurum, atque ad Generalem Capitulum profecturum) directi exemplum: <Casa 26 marzo 1704. Ecco finalmente il Breve per il P. D. Carlo Maria Lodi, che ha avuti tanti dibattimenti, e molteplicità di brighe sino negli ultimi momenti di questo giorno stesso, mando anco il conto di tutta la spesa, che ha portato qualche eccesso sopra l’ordinario per le ragioni che ivi vederà espresse. E quanto al rimborso di essa, quando V. P. Rev.ma non abbia il comodo di farlo, poco importerà, perché so che verrà prontamente somministrato dal sig. Cavaliere Lodi. Torno in questo punto della prima della notte da Palazzo, onde mancandomi il tempo di venirle a dare di persona il buon viaggio, non manco d’augurarglielo felice con questo biglietto, con isperanza d’averla a rivedere in Roma quale se lo figura la mia idea, e decideranno i suoi buoi amici. Al sig. Cavaliere Lodi e al P. D. Carlo Maria si degni ella di rappresentare le premure ch’ho avuto di servirli, rallegrandomi della fortuna che n’ho riportata col di lei valido aiuto, e cordialmente la riverisco. Francesco Felini. Nota della spesa occorsa per la spedizione del Breve del Vocalato a favore del P. D. Carlo Maria Lodi: 1. per aver fatte diverse cercature in Archivio dei Brevi, per trovare gli esempi antichi, dati Paoli 3 al sostituto di mons. Segretario; 2. al minutante di detto Prelato data una Piastra per aver rifatto più volte la minuta del Breve, e messo il sigillo al Memoriale della sostituzione; 3. per la spesa pura del Breve sette Ducati; 4. per la scrittura di esso fatta subito, Baiocchi 60; 5. per mancia ai servitori di mons. Segretario, che sono venuti a chiederla ed a portar il Breve sino a Casa, Baiocchi 40; 6. per la mercede dello spedizioniero per le fatiche multiplicate e straordinarie, un Ducato. Totale: 15 Scudi e 95 Baiocchi>” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 183-188).

1709 “Notatio XXII. Salvettus Carolus. Michael Brugueres, poeta romanus excellentissimus, in laudem Patris Salvetti sequens Italicum Epigramma typis evulgavit: <Alla fama immortale / dell’eloquentissimo ed eruditissimo / p. D. Ferdinando Carlo Salvetti / ch. reg. Somasco, predicatore evangelico nella / Basilica de’ SS. Lorenzo e Damaso, coll’ / occasione, che andò ad udirlo la Maestà / della Regina Casimira di Polonia / Sonetto / dedicato all’eminentissimo Signor / Cardinale Ottoboni: / Sagro Orator pien d’eloquenza il petto / vibra voci sì dotte e sì gradite / che per bella ragion l’Alme pentite / in mezzo del pentir senton diletto. / Quindi un popol d’amici a gara eletto / incita gli altri in amorosa lite, / v’accorron questi, e le sue voci udite / giuran che ‘l suo saper vince l’affetto. / Correr vegg’io da le contrade alpine / e Croci attente e Porporati eroi / e Scettri dal Sarmatico confine. / Giudea non ti vantar, che ancor fra noi / vengon le rimotissime Reine / oggi che Italia ha i Salomoni suoi>. Originale concionis habitae a p. Salvetto coram Sum. Pontifice et Sacro Collegio, propria eius manu exaratum, mihi iamdiu donatum fuit a p. Angelo Spinula (Spinola, ndr.), tunc Praeposito Generali, quando p. Salvettus decessit” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 178s).

1714 “Notatio L. Mazzucchellus Io. Paulus. In sua dissertatione <Pro Bernardino Corio> contra Clarissimum Albae Praesulem Marcum Hieronymum Vidam Cremonensem, Oratorem, poetamque celeberrimum, plures ac plures congerit contumelias. Et praecipue illius Orationes, Ciceronis Orationibus non invidentes, in defensionem Cremonensium cum Papiensibus de Praeminentia concertantium exaratas, hac inconsiderata, iniuriosaque periodo rabidissime insectatur: <Excellentissimus Princeps, ac Senatus amplissimus, ut satis iustitiae legibus facerent, et laeso aliorum honori pro munere suo consulerent, iusserunt orationes eas publice manu carnificis concremari, et deleri in foro, uti extremum de reis supplicium sumi laqueo solet, ac sub patibulo ipso, quod ea die ex Principis et Senatus imperio erectum fuit, ne quid scilicet deesset, quo ultima infamiae nota libello illi tam contumelioso inuri possit>. Hoc dicterio e cineribus a duobus fere saeculis iam sepultis illam excitavit enormem calumniam, infamiamque propudiosam, quas olim inconsultus quidam iuvenis, Iulius videlicet Salernus, in quadam sua declamatione, quae manuscripta, a tineis iam corrosa, in pervetusto latibulo inventa fuit, in Venerabilem episcopum essutivit. Hoc insuper dicterio, nulla veritatis tritura infriato, Cremonensium animos obnubilavit, invidiam excivit, iracundiam provocavit. Hinc clarissimi viri Franc.us Arisius et P. Canetus Abbas Camaldulensis, sincerae veritatis, publicaeque aestimationis assertores acerrimi, iustissimo fervore exardescentes, vindicem calamum cohibere non potuerunt, quin temerarium Salerni commentum; ac imprudentem Vicecomitis echologiam, validissimis armis eliminarent. Hic itaque vindicias suas manuscriptas ad illum transmisit, qui in tomo III suae Cremonae Literatae pag. 264 imprimi curavit: quique suas. in to. XXII Opusculorum a p. Calogerà collectorum Venetiis edidit anno 1740, hac inscriptas epigraphe: <Estratto di alcune considerazioni dall’ Apologia a favore del fu mons. Marco Girolamo Vida, patrizio cremonese, vescovo d’ Alba, contro Giusto Visconti>. Vide etiam quae in eod. Crem. Lit. to. 3 commemoravit pag. 229” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 219s).

1715 “Notatio X. Frugonus Carolus. Sub Pontificatu Benedicti XIII intercedentibus officiis Ser.mi Ducis Parmae, a Sac. Regularium Congregatione extra claustra ad triennium commorandi facultatem obtinuit. Eo peracto confirmationem ad aliud triennium impetravit. Hac arte Magnatum ope suffulta, ac annuente Tribunali, Clericus usque adhuc nec Regularis, nec Saecularis, metaphorice Androgynus, perseverat” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 172).

Cevasco 1744, 74s: “FRUGONUS CAROLUS INNOCENTIUS Januensis, proverbio; Oratores fieri, Poetas nasci, fidem, & auctoritatem auxit, vel a teneris, ut ita dicam, unguiculis Vates celeberrimus totam fere Insubriam carminibus suis implevit. Quocumque Themate proposito, vel extemporalis cecinit; nec minori laude Oratoriam professus est elocutionem, Genuae enim in nostra Ecclesia ascensus Suggestum multo nomine eloqui auditus est. A Serenissimo Duce Parmensi Antonio Farnesio insignibus Historici sui, & Poetae titulis ornatus est, multa sparsim edidit in Miscellaneis, sed Parmae de anno 1728. Librum praenotatum: Poesie per le acclamatissime Nozze delle Altezze Serenissime il Sereniss. Antonio Farnese Duca di Parma ec., e Serenissima Principessa Enrichetta d’Este Duchessa Regnante; item Bononiae 1724. Tragediam laudatissimam nempe: Radamisto, e Zenobia ex Gallica in Italicam Poesim traductam, postremo itidem Parmae 1734. evulgavit aliud Opus, cui titulus: Rime di Carlo Frugoni pubblicate sotto gli auspici della S.R.C.M. di Elisabetta Farnese Regina delle Spagne. Vir toti Italiae notus ob suam in utraque Piesi excellentiam, dudum inter Arcades pastor: Comante Eginetico. In Collegio Clementino Eloquentiae professor, in Academia Bononiensi vulgo del Porto Rhetoricorum Interpres”.

1716 “Notatio XIV. Gizzius Ioannes. Ut e lucensi Congregatione Matris Dei, in qua professionem emiserat, ad nostram transitum faceret iam sacerdos et concionator, Apostolica indulgentia permisit. Ultima vicae conciones suas quadragesimales habuit in Basilica Metropolitana Mediolani anno 1700. Ad eum audiendum aliquando conveni, cum ibi tunc in Novitiatu Sanctae Mariae Secretae initiarer. Vide Notat. 43 pag. 201” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 174).

“Notatio XXXXXIII. Gizzius Baptista Ioannes. De quo supra Notat. 14. In libello a me asservato, Actorum P.D. Evangelistae Comenduli Procuratoris Generalis pluries fit mentio P. Gizzii, ab ipso appellati vernacule <IZZA>. Quae igitur ibi leguntur hic de verbo ad verbum rescribo: <A dì 12 nov. 1683 ritrovai nella segreteria della Sac. Congregazione dei Vescovi e Regolari una lettera scritta a mons. Panciatici segretario della medesima Congregazione dal P.D. Gio:Batta Gizzi, nella quale si doleva del P. nostro Rev.mo Generale, in supposto, che per dargli facoltà di andare a predicare a Malta pretendesse cinquanta scudi, e pregava detto monsignore per averla dalla Sac. Congregaqzione. Il Rescritto fu: <Audiatur P. Generalis>. La verità si è che il P. Rev.mo non volea dargli facoltà di predicare, se degli emolumenti della predica dell’anno antecedente non dava 50 scudi al Collegio di S. Demetrio e Bonifacio di Napoli, dove abita. A dì 21 luglio 1684 ritrovai nella Segreteria di mons. Panciatici una lettera del P.D. Gio:Batta Gizzi diretta allo stesso monsignore, nella quale si duole del nostro P. Generale, che da lui voglia danari della predica di Malta. Il Rescritto era: <Pater Generali informet>. La verità si è che il Ven. nostro Definitorio, celebrato ultimamente in Genova, ha decretato che detto p. Gizzi dia 150 ducati a S. Demetrio dove abita. A dì 11 ottobre 1684, fui alla Segreteria de’ Vescovi e Regolari dove ritrovai un Memoriale di alcuni zelanti di Napoli, nel quale rappresentavano la professione del P.D. Gio:Batta Izza come nulla, e supplicano la Sac. Congregazione a dichiararla tale. Il Rescritto è: <Audiatur utraque Religio; et nuntius apostolicus audito eodem patre informet>. L’altra Religione da sentirsi è della Madre di Dio, in cui prima fu il P. Izza. A dì 11 novembre 1684 nella Segreteria de’ Vescovi e Regolari ho ritrovato un Memoriale del p. Izza, il quale domanda licenza di venire a Roma, per dire le sue ragioni intorno alla validità della sua professione. Ed il Rescritto è: <Advertatur, et Orator deducat iura per Procuratorem>. A dì 18 novembre 1684 ho ritrovato (ut supra) un Memoriale delli zelatori di Napoli, che avendo inteso, come il p. Izza procurava facoltà da’ Superiori di ritirarsi fuori di Napoli con una sua zia col motivo di assisterla, ma per isfuggire il progresso della causa intorno alla nullità della sua professione, sono ricorsi e hanno avuto il seguente decreto: <Dentur novae litterae et nihil innovetur>. Che è di scrivere a mons. Nunzio di Napoli, che non lo lasci partire. A dì 2 dicembre 1684 ritrovai (ut supra) una lettera del p. Izza, scritta all’ Em.mo Altieri, ove si raccomanda e prega della protezione in conformità di un altro foglio dentro alla stessa lettera. In questo si duole del nostro Padre Generale, perché l’anno passato non gli volle dar licenza di andare a predicare la Quaresima in Malta, se prima non si obbligava a pagare con cedola bancaria 50 scudi. Ed ora per dargli la licenza di andare la prossima Quaresima a predicare a S. Petronio di Bologna, vuole ne paghi 100. Dimanda questa licenza dalla Sac. Congr.Prega licenza di venire a Roma per la lite della sua professione, e che l’agitazione di questa lite sia prorogata per dopo la prossima Pasqua. Il Rescritto è: <Audiatur Procurator Generalis>. A dì 16 dicembre 1684 ritrovai (ut supra) per le scritture del p. Izza sopra le quali io avea data l’informazione, questo Rescritto: <Expectetur relatio Nuntii Neapolis>. A dì 29 dicembre 1684 l’ Em.mo card. Carpegna mi mandò un Memoriale sportogli dal p. Izza nel quale esprime che è venuto a Roma per essere ad pedes Pontificis per palesargli alcune cose che gli occorrono e per esercitare la carica di Consultore della Sac. Congr. dell’ Indice, e per esimersi dalle molestie che gli erano date nel collegio di S. Demetrio di Napoli, e per assistere alla lite mossagli sopra la validità della sua professione. Per fine dimanda di poter stare in un luogo di Religiosi esemplari. Lo stesso cardinale in voce mi disse che per questo bisognava pensare alla spesa degli alimenti, i quali si aspettano alla Religione. A dì 2 gennaio 1685 diedi l’informazione al card. Carpegna sopra il memoriale del p. Izza, il quale fu raccomandato dal card. Altieri al detto card. Carpegna. A dì 6 gennaio 1685 ritrovai nella Segreteria de’ Vescovi e Regolari la risposta di mons. Nunzio di Napoli alla lettera della S. Congr. intorno alla causa Izza, nella quale dice che il p. Izza non è in Napoli, onde non può far altro che trasmettere le carte dategli dallo stesso P. nel principio della causa. Il tenore di questo si è, che al memoriale dato da’ zelanti di Napoli non si deve udienza, e perché è cieco, e perché è senza ordine del Capitolo Generale, e perché gli osta il Concilio di Trento, essendo esso professo di 18 anni e già stato superiore. A dì 26 gennaio 1685 mons. Panciatici mi mandò a dimandare e mi dice che non potea più negare la licenza di andar a predicare in S. Petronio di Bologna al p. Izza, attese le istanze fattegli dal S. Ambasciatore della medesima città per parte di quei SS.ri Senatori. Gli risposi che stando il decreto del nostro Ven. Definitorio di non lasciarlo predicare, se non dava conto del denaro avuto dalla predica di Malta, io in questo non potevo concorrervi. Si dolse monsignore, che coll’averlo sequestrato in casa se gli si fosse lasciato il comodo di fare gli uffici con li SS.ri Cardinali ed altri, con aggiungere che non dovea lasciare quel pulpito insigne senza il predicatore, né quei signori erano in tempo di provvedere d’altro soggetto. Poi mi mostrò un memoriale dello stesso p. Izza, nel quale dimandava di essere collocato nel Collegio Clementino, non potendo venire in S. Biagio, dov’è superiore il p. Spinola reputato suo nemico. A questo risposi che il Collegio Clementino non era luogo in proposito per lui, essendo Accademia. Ma avendo già con altro memoriale chiesto al card. Carpegna la facoltà di stare in un luogo terzo di Religiosi esemplari, potea darsegli la facoltà; e quanto agli alimenti potea provveder egli col denaro ricavato dalla predica di Malta. A dì 27 gennaio 1685 ritrovai nella vacchetta della Sac. Congr. l’infrascritto decreto circa il p. Gizzi: <Permittatur ei accessus Bononiam ad effectum ibi concionandi in proxima Quadragesima>. A dì 22 maggio 1685 mi fu dato da mons. Panciatici un memoriale del p. Gizzi nel quale domanda la facoltà di andare ad assistere alli figlioli pupilli del S. Marchese di Umbriatico morto la passata quaresima, e lo dice suo fratello. Il rescritto è: <Audiatur Procuratur Generalis>. Io ho soggiunto: <Religio Somaschae nullum habet locum in Calabria, cuius oppidum est Umbriaticum. Unde nec Procuratori Generali patet ad indagationem expositorum. Caeterum oratoris petitioni Procurator Generalis non contradicit>. A dì 26 maggio 1685 ho ritrovato il decreto al detto memoriale: <Ad quatuor menses>. A dì 22 sett. 1685 ritrovai nella vacchetta della Segreteria de’ Vescovi e Regolari il seguente decreto: <D. Io. Bapta. Gizzi: ad alios quatuor menses, absque spe ulterioris prorogationis>. Cioè la proroga di assistere a SS.ri Pupilli dell’ Umbriatico. A dì 19 gennaio 1686 nella Vacchetta (ut supra) vi era il seguente decreto: <Somaschi: il p. Gio:Batta Gizzi. Pro tempore quadragesimali>. E questo è la facoltà di stare fuori de’ chiostri, col motivo che deve predicare in S. Lorenzo in Damaso la prossima quaresima, pulpito che dà N.S.>. Haec non incassum transumpsi; ex his enim et natalium nobilitas, et concionandi excellentia, et insignes suggestus, in quibus p. Gizzius concionatus est, comprobantur. Ex his innotescit, Magnos etiam Viros, imo potius quia Magni, obnoxios esse invidentiae, scribente Horatius: <Feriunt altos fulmina montes>. Et Martialis: <In tygres lybicas furunt leones, nec sunt papilionibus molesti>. Sed potius admiranda est divina providentia, quia tribulationes, vexationesque Deo et proximo religiose inservientibus immittit et permittit, ne scientia et plausu inflati laborum suorum coelesti praemio fraudentur. Solicitudinem p. Gizzii acquirendi aliquem episcopatum elegantissime describit, suppresso tamen nomine (sed in eiusdem additis notis expresso) Q. Settanus Sat. Nihilominus sero nimis ab Innoc. XII collatum Archiepiscopatum Ragusinum aetate gravis non acceptavit. Vide plura alia in Somasca Graduata pag. 86” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 201-205).

1722 “Notatio XIII. Gavatius Io. Franciscus. Omissus ab Auctore hoc in libello (quamquam de eo certior a me factus fuerit Auctor) iisdem, quibus illum describit verbis Franc. Arisius to. 3 Crem. Lit. pag. 145 hic reponitur: <Io. Franc. Gavatius in Cremonensi Orphanotrophio ab anno 1651 educatus, crescens de virtute in virtutem promeruit, ut in Somaschensi Congregatione solemniter proficeretur die 15 octobris 1675. Curam animarum Paroeciae Sanctae Luciae suscepit anno 1679. Excelluit in theologia Morali, eumque Magnum Theologum testabatur publica fama, et usque adhuc testatur magnus cumulus “Resolutionum Casuum Conscentiae”, quas scripsit, in Bibliotheca Collegii S. Luciae asservatus. Anno ministerii sui parochialis quadragesimo tertio, cuius templum pretiosa suppellectili abundanter ditavit, cultumque assiduis spiritualibus exercitiis promovit, in ipso eius solemnitatis pervigilio, die videlicet 12 decembris ad caelestem patriam vocatus fuit anno 1722, et in eadem solemnitatis die magno populi concursu ac lacrymis tumulatus fuit>” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 173s).

1731 “Notatio XXXI. Vaccarius Hermenegildus. Sacrae Episcoporum et Regularium Congregationi supplicem libellum exhibuit, in quo petiit, ut sibi facultas concederetur condonandi Fratri suo saeculari Scuta 12 annua sibi pro suo livello quotannis solvenda, attenta eius indigentia; cum alio redditu sibi a bonis maternis proveniente, sibi sufficienter providere possit. P. Procurator Generalis libello ad se pro informatione et voto transmisso subscripsit videl. Vera sunt exposita. Status Religiosus non impedit, sed perficit obbligationem pietatis erga consanguineos. Caritas suadet ut religiosus, salvis obedientia, et sui status decentia, idest regulari observantia, gravi fratrum necessitati consulat. Quapropter cum praedicti redditus annui scutorum XII condonatio non cedat in gravissimum Religionis decremantum, ex eo qua ex bonis mmaternis Orator habet, unde suis religiosis indigentiis prospiciat, posse permitti dictam condonationem, ita tamen ut cessante necessitate unius cesset te alterius condonatio, si ita videbitur E.E.V.V. censet etc. Sacra Congregatio rescripsit: favorabiliter. Pro arbitrio et conscientia Patris Generalis. Die 14 iulii 1711” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 189s).

1737 “Notatio XLIV. Ferrettus Petrus. Transumptum: <Theses Theologicae quas publicae disputationi expositas Rev.mo Patri D. Petro Ferretti Vicentino congr. de Somasca Praeposito Provinciali, et Sanctae Inquisitionis Patavinae Consultori offert consecratque Fr. Ioseph Antonius Arinani de Riva Trident. Min. Conv. Collegialis D. Antonii Patavini. Patavii 1726 typis Io. Bapt. Conzatti. Praefatio. Reverendissime Pater. Gratulor mihi, atque ex animo gratulor, Rev.me Pater diem illam faustam fortunatamque advenisse, qua studiorum meorum specimen aliquod in hac publica palaestra daturus illud nunc demum consequor, quod iamdudum optaveram; ut videlicet auspicio, praesidioque tuo fretus gravissimam hanc, periculique plenissimam disputandi provinciam ingrediar, measque theologicas theses tibi dedicatas, consecratasque in lucem emittam. Quid enim umquam vel gloriosius mihi, vel ad rem meam accommodatius contingere poterat, quam si eo Moecenate, atque Auspice literarum certamen subirem, qui literarum decus clarissimum non iniuria ab omnibus habeatur? Id vero cum dico, fidenter dico, nihil neque timens, neque dubitans, ne cuiquam eorum, qui te vel noverint, vel de te audierint, exaggerate a me dictum videatur. Nam, ut nihil dicam, te olim Venetiis nobilissimis illius civitatis viris apprime charum erudiendae lectissimae iuventuti in rethorica facultate duodecim annorum spatio navasse operam: satis erit aliquid commemorare de mira illa tua, omnibusque perspecta, qua in sacris concionibus vales, eloquentia; quam si quis apte laudare vellet, nulla profecto, nisi tuae simili oratione commendaret. Novere iam, atque optime novere vim in dicendo tuam clarissimae totius Italiae civitates, in quibus magna cum laude sacri oratoris personam sustinuisti. Novere te de suggestu publice dicentem Venetiae illae, quae pridem facundiam tuam privata in palaestra miratae fuerant. Novere cives Genuenses, novit Roma, novit Mediolanum, et ut caeteras omittam, Bononia novit, qua in urbe novo et ad hanc usque diem inaudito exemplo iterum ac tertio ad celeberrimum Divi Petronii pulpitum vocatus eruditionis aeque ac pietatis tuae locupletissima argumenta praebuisti. Et vero quantus qualisque eo in munere fueris, incredibilis gravissimorum hominum frequentia, quae ad te audiendum ubique locorum quotidie confluebat, abunde significavit: quantum fuerit orationis tuae robur, literatissimorum virorum favor, et plausus testatus est: quanta fuerit dictionis tuae venustas cum gravitate coniuncta, fervens te audiendi desiderium, quo cuncti rapiebantur, ostendit. Hinc nemini mirum videatur, te virum tam probatum, tam celebrem, tantae doctrinae laude, et fama tanta apud Ordinis tui Proceres virtutis rectos iudices adeo aestimatione profecisse, ut ad splendida omnia obeunda, et ad praecipuas dignitates eligereris. Hic vero quis explicare potest prudentiam tuam, quae semper tibi comes extitit, quaeque cum alias, tum modo maxime in Provinciae tuae altera administratione in omnium oculos incurrit, et late elucet? Quis animi moderationem, qua te ipsum regis? Quis solicitudinem, qua tuis prospicis? Quis caeterarum virtutum usum, quibus omnibus exemplo es, et unde tibi seges laudis uberrima exoritur? Haec cum ita sint, vides, quam merito mihi hodierna die gratulandum sit, vehementerque laetandum, quod sub tutela tua in praesenti discrimine versari contigerit? Sed et illud accedit eam occasionem nunc sese mihi offerre, qua erga merita tua ingentia, non modo observantiam meam tibi palam declarem, sed huius etiam familiae nostrae, quae me ad hoc obsequii et aestimationis pignus, certe quidem tenue, pro singulari tuo erga eam amore, atque benevolentia tibi deferendum elegit. Utinam vero ea pollerem ingenii vi, atque in disputando exercitatione, qua te digna esset, meorumque studio et voluntati responderet. Quod quando per virium mearum imbecillitatem polliceri non ausim, animum saltem hunc boni consule, tecumque reputa ingenium quidem mihi, non voluntate defuisse. Vale>. Eodem anno 1726 Luganum ad habendas conciones quadragesimales, quas ibidem etiam anno 1694 prima vice habuerat, processerat, ubi tunc ego praepositi munere fungebar. Colloquendo cum eo de emolumentis ex suis concionibus perceptis, ipse admonuendo indice ad os haec ipsissima protulit verba: <Quattordese milla ducati ha guadagnado questa mia lingua>. Sed tot ducata, et reliqua postomodum, praecipue Viennae acquisita, quomodo eliquata fuere? Post Quadragesimale ad Capitulum Generalem se contulit, in quo Praepositus Provincialis renuntiatus fuit. Cremonam, quo ego adveneram, et ipse advenit, et ibidem in ecclesia S. Philippi Nerii die 26 maii orationem panegyricam in eiusdem laudem, tanta literatorum ex fama praecedente confluentium multitudine, et tanto plausu recitavit, ut etiam hodie gloriosa perenner memoria, et orationis excellentia celebretur. Luganum ad sibi inserviendum secum duxerat Ioannem Formentellum, laicum nostrum professum, dignum de quo mentio fiat, non est enim illiteratus, et laicam superat rationem. Grammaticarum plures annos in Collegio Veronensi laudabiliter docuit, et forsan etiamnum docet. In pangendis in lingua veneta sonettis satis est elegans, lepidus, nitidusque, quorum aliquot in uno libello a me libenter collectorum in meo Musaeo ad posterorum memoriam custodio. Et ut aliquod eorum specimen habeas, hic unum, in quo de p. Ferretto fit mentio, tibi exhibeo: <Al R.P.D. Carlo Maria Lodi, Preposito Generale, Sonetto. Za che ‘l padre Ferretti va a Milan / andarve doverave anca mo drìo, / come va al suo bon pare un caro fio, / e come al so paron un fedel can. / Ma per quanto a vogar meno le man / sempre questa mia barca resta in drìo, / né zirar mai la posso a modo mio, / e me convien de starmene lontan. / Va tì sonetto: e quando alla presenza / zonto sarai del Lodi General / faghe una veneziana reverenza. / E dighe che se adesso no me val / el poder rivederlo, g’ho pazienza; / lo vederò zà in Roma Gardenal>. A Ven. Definitorio Vincentiae celebrato anno 1733 Decretum hoc emanavit: <Il Ven. Definitorio ha accordato gratuitamente un fratello laico a servizio del P. Pietro Ferretti, a riguardo della grave di lui età, e delle molto onorevoli fatiche da esso lui sostenute in onore della Religione>. Post habitas Viennae conciones, interpositis officiis excellentissimi D.D. Principis Pii apud Sedem Apostolicam legati Caesarei, titulum, characterem, et privilegia Assistentis in Congregatione nostra Generalis ex indulto et diplomate pontificio impetrare conabatur. Sed non potuit obtinere, quamvis eius desiderio indulgeret, suamque opem praestaret amicissimus eius p. Generalis Carolus Maria Lodi, ut constat ex mutuis epistolis a me visia: qui tamen promovere eum cupientem et procurantem noluit ad secundum provincialatum an. 1732, ad eum scribens haec Verba: <E’ pazzia pretendere d’esser promosso colla sola ragione de’ propri meriti>. O verba ad inferos amandanda! Quid ergo requiritur ad regulares promotiones, si propria merita sunt stultitia? Requiritur illa <mundi sapientia> de qua S. Greg. Mor. l. 10 c. 16 lect. <Deridetur>” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 206-210).

1737 “Sane de virtutibus huiusce piissimi sacerdotis (p. Conti Paolo Maria crs.), quarum ego testis sum, ac de quibus tamquam ipsius superior plura experimenta suscepi, minora dicta sunt quam dici possent. Addo solummodo eius patientiam singularem in tolerandis invisionibus, improperiis, atque obiurgationibus, ipsi ab incredulis saepissime inflictis propter occultam, qua frequenter afflictabatur, atque in lecto destinabatur, non ab ultima absimilem infirmitatem, non animadvertentibus ad illud divi Augustini efflatum in cap. 9 Regul. <Denique, si latens sit dolor in corpore, famulo Dei dicenti, quod sibi doleat, sine dubitatione credatur>. Cuius textus explanationem vide apud Hugonem Victorinum in expositione Regulae S. Augustini cap.9. Et apud B. Umbertum in eandem Reg. cap. 123. Et apud Caramuelem in Theolog. Reguler. edit. Lugdunen. n. 1624 et 1971. Ex epistola a Praeposito Placentino scripta, originaliter apud me existente, ad P. D. Carolum Mar. Lodi Cremonam, expositarum veritas confirmatur. En exemplum. <R.mo P. Prov. Col.mo. Scrivo dalla camera, perché mi trovo con febbre da due dì, credo di raffreddore, ma più di passione, sì per gli Orfani in pessimo stato, come per il P. Conti divenuto poco meno che matto. Io ho i Cappuccini in casa per assistere agl’infermi, i quali lo credono leso sicuramente, e oggi ha voluto essere comunicato senza necessità. Non mi diffondo, perché non regge la mente. Mi dichiaro però, baciandole le mani umilmente, di essere in eterno dev.mo. Piacenza S. Stefano, 6 dicembre 1737 D. AntonMaria Carnaghi C.R.S.>. Falsam correxit opinionem effectus. Tunc agnitum fuit non ex delirio, sed quasi e prophetico spiritu, vel divina revelatione, et mortis praedictionem, et Sacramentorum petitionem propter veram instantemque necessitatem processisse. En quid in epistola circulari impressa, et ad Collegia totius Congregationis transmissa, fideliter hic exscriptum, de eo scriptum fuit: <B.D. M.R.P. Col.mo. Il P. D. Paolo Maria Conti, sacerdote nostro professo, che menò sempre una vita esemplarissima, come a tutti è ben noto, postosi a letto il primo di dicembre con ispecie del suo male abituale, egli stesso richiese i Santissimi Sagramenti, dei quali ne fu munito. Proseguendo pertanto in questo pregiudizio, oggi in età d’anni 59 in circa, con una morte placidissima, da lui stesso predetta nell’atto medesimo di mettersi a letto, rese l’anima al Creatore, lasciando me e tutta questa famiglia inconsolabile per le sue religiosissime prerogative, che a tutti l’avevano reso al sommo amabile. Ne porto a V.P.M.R. con tutto il sentimento del dolore la notizia perché questa degna anima venga sollevata dai consueti suffragi prescritti dalle nostre sante Costituzioni, per accellerarle il passaggio alla Patria Beata, per la quale fu continuamente impiegato. Io pure mi raccomando alle sue sante orazioni, e baciandole le mani umilmente mi sottoscrivo. Piacenza S. Stefano, 10 dicembre 1737, P.Giuseppe Domenico Fenaroli V. Prep.>” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 169-171).

1740 “Notatio IX. Conradus Iulius Caesar. Ode italica, et quidem prolixa, conscripta a P. Sementio in laudem P. Conradi, in qua plures nostrae Congregationis illustres Viri commendantur, a me asservatur” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 172).

1741 “Notatio XLVII. Lodi Alphonsus. Post emissam solemnem professionem anno 1686, fuit omnimoda coercitate correptus; quae cum a quadam vitiata antecedenti inspectione, sed occultata, processisse videretur, a Ven. Definitorio nostrarum tenore Constitutionum nullitas professionis pronuntiata fuit die 16 maii 1686. Ad patrios rediit Lares. Fratres suos in iudicium provocavit pro asse paterno dividundo, et propitiam sibi sententiam obtinuit ab ecc.mo Senatu sub die 5 febr. 1687. Sed assentiente Religione decernens cum Religiosis iterum cohabitare, cum fratribus suis amice convenit, ut ipsi quotannis, in posterum donec viveret, scuta quinquaginta pro suis alimentis Collegio sui domicilii, sibique vero pro annuo livello vigintiquinque, et insuper pro una vice tantum, sed paulatim, libras mille imp. erogarent, instrumento recepto, et a P. Generali approbato, die 6 martii 1688. Regressus igitur tanquam hospes ad claustra, eam laudabilem, omnibusque numeris, tum ex pietatis, cum e studii argumentis, absolutam egit vitam, quae in Auctoris textu describitur. Addo tamen, quod ea plurima, qua pollebat, gratia, e corporis, animique gratiis nata, iisque linguae, gestuum, vultusque lepores, quibus erat gratissimus, vel in ipso primo intuitu, primoque colloquio, omnium benevolantiam sibi conciliabant. Et quoniam facta vultus est mentio, rem sane admiratione dignam non erit inutile commemorare. Nullo barbitonsore utebatur, sed ipsemet sibi faciei pilos radebat, quin acuta novacula dolum faceret. Id mihi incredibile videbatur, nisi propriis oculis videbatur. Ipse nunquam vini, sed semper aquae, cuius ad temperandum calorem plures situlas singulis diebus exhauriebat, usus est potu. Eius dignissimae consuetudinis sorte fruitus fui, cum ipsi, conciones quadragesimales habenti in oppido Lugani anno 1714, in Collegio meo regimini commisso inserviendi honor mihi contigit et voluptas. Ex suarum concionum emolumentis plura millia librarum imp. priusquam infrascriptam haereditatem adiret, in beneficium Collegii S. Mariae Secretae ad censum iam erogaverat. Quamquam nullo, vel minori ordine initiatus, nihilominus ex indulgentia Archiepiscopi Mediolanensis, aliorumque episcoporum, stolam in concionando gestabat. Die 14 ianuarii 1738 obiit sine haeredibus ab intestato unicus eius frater I.C. Ersilius Lodi. P. Alphonsus immediate die 16 possessionem fraternae haereditatis, quae ducentis librarum imp. millibus constare dicebatur, iudice authorante nactus est. Post aliquot menses insurrexerunt DD. Ioseph Bicettus I.C. et Ioseph Sorbellongus, qui haereditatem iure cognationis, quamvis remotae, ad exclusionem Agnati intentata lite sibi arrogabant. Hac unica innitebantur praesumptione, quod P. Alphonsus irritam professionem ratificasset, desumpta ex gestatione habitus, bireti, et stolae, et persistentia in Pia domo S. Martini Orphanorum: ex quibus coniecturis ratificationem, et consequenter haereditatis incapacitatem argutabant. Ut opportunius causae suae consuleretD. Alphonsus, iuxta cuiusdam Senatoris consilium, dimisso regulari clerici saeculari habitum, adscitamque caesariem assumpsit, sibique nomen baptismate D.ni Don Emmanuelis restituit. Quae quidem poterat, utpote non professus, sine contentione arbitrari. Sed futiles eorum argutationes optime retudit validissima sua allegatione (ex qua impressa haec ego desumpsi) D.nus Adv. Alexander Maria Tadinus, et victoriam reportavit; hon enim prodiit senatus consultum sub die 2 septembris 1738: <Censuit Senatus ... Non esse locum continuationi, seu manutentioni petitae per I.C. Bicettum et Sorbellongum, et praecepta diei 15 ianuarii et 27 martii currentis anni sortiri debere effectum favore supplicantis a Laude, non obstantibus deductis. Salarium solvendum pro medietate per dictum supplicantem a Laude, et pro alia per Bicettum et Sorbellongum>. Haec agendo, nec domicilium immutavit, nec a suae Congregationis amore defecit. Aliquam haereditatis portionem praefatis affinibus suis liberaliter impertitus est. Reliquum hac oeconomia legavit, ut ea in suo testamento assignata summa pecuniae in erectione novi templi S. Mariae Secretae, ea in substituendis redditibus, propter eversionem domuum pro dicto aedificio constituendo defecturis, ea in institutione novitiatus et ministrorum manutentione in Collegio S. Petri in Monforte, impenderentur. Si licet divina scrutari consilia, licet arguere quod, quemadmodum Secretiani Collegii Patres in praedicta obsoleta et ferme diruta ecclesia ad divinum cultum promovendum sedulo incumbunt, et enixe laborant, sic Deus eorum praemeditatae hiero-fabricae desiderium, et aliquantulam aeris congeriem ad id iam praeparatam, sua mirabili providentia et fortunavit et auxit” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 214-217).

1744 “(Lettera del p. Cevasco al p. Tadisi, 14 agosto 1744) M.R.P. Il mio Breviarium Historicum è già giunto alla lettera R. Nel finire del mese corrente sarà finita la stampa senza apporvi il mio nome, perché se ne avessi domandato il permesso, me lo avrebbero negato per la poca stima che fanno di sè i Somaschi, e per lo sprezzo di chi vuole scrivere bene di loro dopo due secoli. Lo dedico a mons. vescovo di Alessandria, che si è degnato di onorarmi con la spedizione della patente in suo teologo. Ho gradito e accettato il posto per lo decoro della Religione, più che per lo mio, essendo oramai settuagenario. Quando sarò morto si farà conto delle mie fatiche. Nel presente sarei stimato se facessi degli epigrammi, o il commento a Bertoldino; oppure sarei stimato se fossi Vocale. Ma fuori de’ Comizi chi può esser erudito o letterato? Tuttavia il mio zelo per la Religione mi sforza, e mi ha sforzato a farle onore per dispetto. Mons. Spinola mi scrisse una lettera di complimento per l’impegno di mettere in chiaro le cose robuste ed onorevoli della Congregazione. Ed altri soggetti degni mi hanno stimolato a ciò fare. Quando V.P.M.R. leggerà la lettera del tipografo riderà un poco, non avendo io potuto in bocca di esso non risentirmi. La prendano come vogliono. Pretendo io di instruire i nostri giovani, perchè abbiano qualche concetto di quell’abito che portano; e dovrebbero i nostri Grandi obbligare la gioventù a provederne una copia. Subito che potrò gliene manderò qualche esemplare. L’ Opera mia molto deve a V.P.M.R. e senza di lei non sarebbe a questo termine, quale compiuto aggiungerò una Appendice pure alfabetica, se mi capiteranno nuove notizie. Intanto con tutto rispetto sono di V.P.M.R. Vercelli li 14 agosto 1744 obbl.mo div.mo Ser.re D. Giacomo Cevaschi” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 166s).

1745 “Notatio IV. Cevascus Iacobus. Auctor huius libri (ad cuius dimidium aedificium construendum, ut ipsemet confitetur, sufficientem materiam subministravi) ad me D. Ignatium Tadisium scripsit epistolam, cuius exemplum est huiusmodi <M.R.P. Il mio Breviarium Historicum è già giunto alla lettera R. Nel finire del mese corrente sarà finita la stampa senza apporvi il mio nome, perché se ne avessi domandato il permesso, me lo avrebbero negato per la poca stima che fanno di sè i Somaschi, e per lo sprezzo di chi vuole scrivere bene di loro dopo due secoli. Lo dedico a mons. vescovo di Alessandria, che si è degnato di onorarmi con la spedizione della patente in suo teologo. Ho gradito e accettato il posto per lo decoro della Religione, più che per lo mio, essendo oramai settuagenario. Quando sarò morto si farà conto delle mie fatiche. Nel presente sarei stimato se facessi degli epigrammi, o il commento a Bertoldino; oppure sarei stimato se fossi Vocale. Ma fuori de’ Comizi chi può esser erudito o letterato? Tuttavia il mio zelo per la Religione mi sforza, e mi ha sforzato a farle onore per dispetto. Mons. Spinola mi scrisse una lettera di complimento per l’impegno di mettere in chiaro le cose robuste ed onorevoli della Congregazione. Ed altri soggetti degni mi hanno stimolato a ciò fare. Quando V.P.M.R. leggerà la lettera del tipografo riderà un poco, non avendo io potuto in bocca di esso non risentirmi. La prendano come vogliono. Pretendo io di instruire i nostri giovani, perchè abbiano qualche concetto di quell’abito che portano; e dovrebbero i nostri Grandi obbligare la gioventù a provederne una copia. Subito che potrò gliene manderò qualche esemplare. L’ Opera mia molto deve a V.P.M.R. e senza di lei non sarebbe a questo termine, quale compiuto aggiungerò una Appendice pure alfabetica, se mi capiteranno nuove notizie. Intanto con tutto rispetto sono di V.P.M.R. Vercelli li 14 agosto 1744 obbl.mo div.mo Ser.re D. Giacomo Cevaschi>. O quot veritates hac in prophetica epistola continentur. Et quidem, proh quot censurae, quot invisiones, quot criteria, quotque oblocutiones post huius libri impressionem ab ipsismet Somaschensibus eruperunt. Pudet ea recensere. Hoc virtutem praemio solent homines remunerari. Quid? si de Auctore de sua Religione benemerito ipsamet male merebitur? Pius, doctusque sacerdos gaudebit; solet enim misericors Deus suam facinorum et laborum, a servis suis propter se susceptorum, acceptationem aliqua immissa tribulatione significare. Non erro; nam id ipsum et Veteris et Novi Testamenti Patres experti sunt. Et ego quoque. Parum refert, si homines non acceptant, dummodo acceptet Deus, a quo bona omnia procedunt. In Indice Librorum Prohibitorum Apend. ab anno 1704 sic legitur <La Quaresima dell’ Anima. Meditazioni del p. d. Giacomo Cevasco della Congregazione &. In Camerino 1707. Donec corrigatur. Decreto Sacrae Congreg. Ind. 15 ianuar. 1714>. Opusculum Speculi Novitiorum memoratur a Franc. Arisio Crem. Lit. to. 3. pag. 186.” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 166-168).

“Notatio XXXIII. Cevascus Iacobus. Admonui patrem Cevascum, ut deinceps abstineat a pseudo-participiis a verbis intransitivis contra communes grammaticae leges violenter extractis. Ipse autem sua epistola sub die 26 dec. mihi respondit in hac verba: <Alcuno potrebbe favorirmi con dire, per quanto riguarda i participi de’ verbi intransitivi, nonostante la melanconia dell’ Emmanuele, essere stati usati talvolta da scrittori latini. Decessus custos, partita la guardia, in Cecilio, o piuttosto Celio, appresso Prisciano lib. 9; occasus sol, tramontato il sole, in Plauto Epid. 1.2; senectum corpus, invecchiato il corpo, in Sallustio Hist.; festinatus honos in Tacito de Vita Agric.; festinata senectutis insignia in Plinio ad Traian. Per tralasciare il conversus, reversus, immoratus.>. Hisce non obstantibus adhus insisto (segue una pagina di confutazione lessicale su questi participi, ndr.) ... Ad aliquorum censuram eum commendantium, quod de se ipso, et de viventibus scripserit, contra monitum Ecclesiastici cap. 11 v. 30 <Ante mortem ne laudes hominem>, offerens eis occasionem vane gloriandi, sic respondit: <V.S. mi fa sapere, che alcuni mi biasimano per aver fatta menzione di me medesimo. Altri, perché ho parlato de’ Conviventi contro il consiglio dell’ Ecclesiastico. Ed io aggiungo che ho seguitato Tritemio, Gennadio ed altri, i quali catalogando gli scrittori di loro setta, non hanno omesso la memoria di loro medesimi, riferendo le loro opere ed impieghi senza lodarsi. So anch’io poi che d’autori viventi è pericoloso il parlarne, e molto più lo scriverne. Ma assolutamente non è vietato, né si deve condannare chi ne parla, o ne scrive, scrivendone bene, e bene parlandone. L’ Arisio di quanti che vivono ha parlato? L’ Oldovino, ed altri hanno scritto di molti che ancor vivevano, quando tessevano i lor cataloghi. Anzi ai nostri giorni leggiamo le storie delle vite di qualcheduni, che tuttavia son vivi. Dirò ancora che se gli autori vivi possono invanirsi della lode, cha hanno, possono anco profittarsi della lode con farsi sempre più degni, per meritarne maggiore>. Ipsum etiam certiorem feci non deesse qui timeant, ne ex eius operis lectione in aliquibus, et praesertim aliorum Ordinum Religiosis, ac etiam saecularibus eruditis, ea nostrae Congregationis existimatio minuatur, quo forsitan occupantur, cum autumarefacile queant, omnia in illo parvo libello, etiamsi Breviarii, seu Compendii, vel Summarii, epigraphen praeferat, et in angusta paucorum primae tonsurae Scriptorum serie, magnalia Somaschensium contineri. (Eo timore seductus P. Generalis auctori praecepit, ut omnia exemplaria colligeret, et occultaret). Ipse vero hanc imaginariam formidinem infrascriptis argumentis, nimis sane sua veritate nostram verecundiam accendentibus, satis exturbat: <V.P. mi sta a fianco nel serrar del foglio, e mi dice che il mio libro può deteriorare o sia diminuire il credito grande e maggiore, che forse ha nel mondo la nostra Congregatione. V.S. ha aggiunto bene quel “forse”, ed io le dico accertatamente, che non ne ha alcuno universalmente, a riserva di qualche particolare. Dio buono! Ed in qual parte di mondo sono stimati i Somaschi per uomini letterati e morigerati? Veda quanti ve ne siano a servizio de’ Vescovi, quanti Confessori de’ Grandi, quanti Assessori nelle Congregazioni, quanti Teologi acclamati, quanti Predicatori applauditi, quanti Canonisti consultati. E mi vuole far credere, che nel mondo, che nella Chiesa abbia credito, e maggiore di quello, che le risulta dal mio libro, la Congregazione? Se la dissolutezza dell’abito ormai giunta all’eccesso, la libertà del vivere, le conversazioni notturne e diurne fuori di Collegio oramai inveterate e comuni, almeno ne’ Collegi delle Città Provinciali, ci fanno credito di uomini dabbene, noi siamo certo in una grande riputazione di uomini morigerati appresso gli uomini. Nel nostro Piemonte, l’assicuro, non siamo tenuti per tali. Fumano ancora gli scandali antichi, e vagano ancora su gli occhi le ombre de’ passati disordini. Le posso dire che alcuni che hanno letto il mio criticato Breviario, hanno confessato apertamente che non avevano mai creduto che la nostra Congregazione avesse tanto lustro e tanto di buono. Ed io ho ripigliato, che non ne ho ritratti che alcuni de’ nostri valentuomini, e che meglio istruito ne farò l’accrescimento>. Addit non posse Breviarii titulum irrideri nisi a fratribus choreutis, qui parum sciunt legere suum, et minus intelligere Breviarium. Et quidem bene. Nam Plin. lib. 18: <Ut omnis culturae Breviarium peragatur>. Svet. in August.: <Fecit et Breviarium totius imperii>. Et plures optimae notae Auctores opera sua concisa, seu Epitomas, inscripsere <Breviaria>” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 192-196).

“P.D. Iacobus Cevascus. Nobilis Genuensis auctor huius operis, dum copiosiorem, corretionem, et meliorem editionem Taurini conficiendam pararet, inflammatoria febri correptus post novem dies Vercellis aetatis suae annorum sexaginta octo, a cleri et nobilium Ordine propter illibatos mores, singularemque doctrinam summopere deploratus, ad caelestem patriam evolavit die 24 novembris an. 1745” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 221).

1752 “Notatio XV. Leonarduccius Gaspar. Praeter opera indicata alium impressit libellum, cui titulus <Esercizio per nove giorni da prevenir la Festa del B. Girolamo Miani. Venezia 1748>, <Il modo di aspettare la venuta dello Spirito Santo. In Venezia 1744>. Procedit libellus per decem prolixas considerationes, in quibus agit solummodo de Caritate prout est Amor Dei” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 174s).

1755 “Notatio XXXII. Spinola Augustinus. Transumptum Brevis Apostolicis pro eius Vocalatu: <Clemens PP. XI. Dilecte fili salutem et apostolicam benedictionem. Religionis zelus, vitae, ac morum honestas, aliaqua laudabilia probitatis, et virtutum merita, super quibus apud nos fide digno commendaris testimonio, nos inducunt, ut te specialiter favoribus et gratiis prosequamur. Cum itaque, sicut nobis nuper exponi fecisti, tu, qui (ut asseris) clericus regularis expresse professus Provinciae Romanae, ac Collegii Sanctorum Nicolai et Blasii ad Caesarinos nuncupati de Urbe praepositus existis, multorum annorum spatio in eadem Congregatione munera Magistri rethoricae, lectoris philosophiae et sacrae theologiae, confessarii, rectoris, praepositi, et vice procuratoris generalis in absentia tunc exsistis Procuratoris Generalis exercendo laboraveris, atque huiusmodi Religiosos tuos labores pro Vocalatus eiusdem Congregationis honore assequendo a Capitulo Generali dictae Congregationis omnium votis approbari obtinueris. Nunc vero unus locus Vocalis, seu Vocalatus Congregationis huiusmodi in praedicta tua Provincia Romana per obitum quondam Andreae Tiboldi, dum vixit, Clerici Regularis expresse professi dictae Congregationis vacet, cupiasque Vocalatus huiusmodi honore a nobis decorari, quemadmodum alii Clerici Regulares Provinciae Romanae eiusdem Congregationis simili honore ex huius sanctae Sedis gratia decorati fuerunt. Nos te, praemissorum tuorum meritorum intuitu specialis favore gratiae prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis etc. (ut supra in alio Brevi) supplicationibus tuo nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, attentis narratis, tibi praedictum locum Vocalis, seu Vocalatus in dicta Provincia Romana de praesenti vacantem, ut praefertur, cum omnibus et singulis praerogativis, praeminentiis, iuribus, privilegiis, gratiis, et indultis, ac honoribus et oneribus solitis et consuetis authoritate Apostolica tenore praesentium concedimus et assignamus, teque Vocalem Congregationis praedictae creamus, facimus et declaramus, ac aliorum ipsius Congregationis Vocalium numero et consortio favorabiliter aggregamus. Decernentes etc. (prout in Brevi P. Lodi ut supra). Datum Romae apud S. Maria Maiorem sub annulo Piscatoris die XX augusti MDCCXII (1712). Pontificatus Nostri anno duodecimo. f. Oliverius>. Sciendum tamen est, quod Vocalatum vacantem p. Spinola, et p. Carolus Cambiasius competitores ambiebant. Iste timens ne a Religionis Superioribus, in electione postponeretur, ad Sacram Episcoporum et Regularium Congregationem, sua iura exponens, confugit, ad quam statim confugit et alter; et ambo suorum meritorum petitas authenticas attestationes exhibuerunt. Quibus visis et examinatis Sac. Congregatio ad Capituli Generalis iudicium, per dignioris sibi visi electionem, litem dirimendam remisit. Interea p. Spinola impatiens morae usque ad Capitulum Generale, multae auctoritatis intercessores apud Summum Pontificem pro gratia interposuit, et Breve suprascriptum obtinuit. P. vero Cambiasius a Sum. Pontifice suspensionem praedicti Brevis, titulo subreptionis, libello supplici postulavit, quem Sum. Pontifex ad eandem Sac. Congregationem transmisit, ut videret. Sacra autem Congregatio Breve Apostolicum confirmavit, et p. Cambiasius tibias in saccum condidit” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 190-192).

1759 “(su p. Vecelli Francesco crs.) Falsum est ipsum mortuum esse anno 1742, ut dicit Cevascus, et hodie vivit Rector Seminarii Patriarchalis Murani. Aequivocatio exorta est ex morte Vecellii D. Caroli, qui huiusce patruus (zio paterno) erat. P. Franciscus, post triennale Procuratoris Generalis officium, totius Congregationis Generalis Praepositus electus fuit anno 1757. Anno vero 1759 Cremonam advenit. Veneranda praesentia sua Collegium Sanctae Luciae honoravit, et Religiosos sua humanitate exhilaravit. Me admonuit erroris impressi, ut supra, die 29. Me vero conscium esse respondente, ipsique aperto hoc libro paginam hanc ostendente, antescriptam notationem collaudavit” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 163).

1760 “Notatio LIV. Tadisi Ignatius. Typis edidit Cremonae an. 1749 <Il numero oratorio, ovvero l’arte dell’armonia di prosa, ritrovata dal P. etc.>. Item Ferrarae an. 1753 <Dissertatio de causis et effectibus concupiscentiae, dicata em.mo card. Io. Bapt. Barni, in 4°>. Capita XII del Trattato delle Monete, una cum Tabulis XXIX impressa sunt in tomo II <De monetis Italiae> pag. 191 et seq. edito a Philippo Argelati Mediolani in Regia Curia an. 1750 sub nomine <Anonymi Cremonensis>; nolui enim meum nomen ibi patescere. In remunerationem a d.no Argelati tomos quatuor dono habui” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 221).

1781 “Notatio XXIV. Signoris Carolus. Inter Augustinianos Excalceatos professus docuit philosophiam ac theologiam, atque a secretis eorum Provinciali inservivit. Sed quasdam deordinationes tolerare nesciens nostrum Institutum indulgente Summo Pontifice amplexus fuit. Amicitiam libenter cum ipso contraxi, est enim doctus et pius, quam annulo a vertiginibus praeservante, ex metallo dicto <Tombacca>, mihi donato subharravit” (Tadisi, note mss. al Cevasco, p. 179).

(fine)