Crea sito
home

Voto del Commissario Generale di Lecco

sul sito del Chignol longo del territorio milanese

(22 giugno 1754)

 

 

Si tratta di un'ampia relazione storica per comprovare l'estensione dei confini attuali di Lecco, ad opera di G.Pietro Riva deputato generale di Lecco (sarebbe interessante ritrovare il disegno di cui si parla in questa relazione, che al presente non si conosce).

  

Originale: ASPSG So 2139

Copia: ACM 2-5-1/72

Trascrizione di Aldeghi G. e Riva G.L.

***

"1754 die Sabbati vigesima seconda Mensis Junij

Coram Eg. I.C.D. Praetore Leuci, seu eius D. L. I. comparet Petrus Rippa tamquam Deputatus Generalis Comunitatis Generalis Leuci et vigore et pro executione litterarum Senatus Ex.mi demandantium transmissionem Codicij Statutorum Leuci, diarumque iustificationum concernentium Confinia inter Regium, et Venetum Territorium praesentat memoratum Codicem Statutorum Seg. A una cum iustificationibus ut infra exprimendis certum est ...... Generalem Leuci habuisse, et habere eius particularia Statuta super memoriam hominum condita, de quibus mentio faca apparet in Capitulis datis per homines Leuci anno 1449 Duci Francisco Sfortiae primo, et per eum aprobatij, et mox confirmatis anno 1534 à Duce Francisco Sfortia Secundo, ut in folio 7 colligitur.

Neque allegari potest tempus certum quo praedicta statuta fuerint condita qui a fol. 3 legitur petita moderatio statutorum Datiorum, ordinum, et Criminalium Communis Burgi Leuci, eius Territorij, quodque interim praedicta statuta observentur, et sic evidenter desumitur praedicta Statuta iam antiquitus existere, quia moderatio dictorum statutorum sopponit eorum existentiam, alias moderati non potuissent.

Nullo extat memoria institutionis Datiorum in praedictis Statutis expressorum nisi provenire possint iuxta fensus Balb. in cons. 242 lib. 2, qui dicit quod Comunitates potuerunt habere in suo Territorio ista regalia per pacem constantiae, ut in cap. p.o § nos Romanorum in princip. de pace const. col. 10, quatenus prius erat consuetum, quia ex ipsa pace Constantiae Civitates, et alia loca insignia Lombardiae in ipsa pace compraehensae habebant merum et mixtum Imperium, et omnimodum Iuris dictionem in suis locis, et terris, ut tradit Plot. in suo Indice de in lit. iur. in verbo decretum de Feudis. Idem Balb. 5 part. 5 princip. q. 1 Leucum itaque compraehensum dici debet in superius relata pace Constantiae tum quia habet merum, et mixtum Imperium et omnimodo iurisdictionem teste Stat. Mediolani cap. 96 vol. 2, Tum quia antiquitus Burgum Leuci civitas esset, ut affirmat Morig. Nobilit. Mediolani lib. 4 cap. 23 Tum quia Leucum connumeritur inter celeberima oppida, ut notat Cotta lib. 4 cap. 35 § 4 pag. 273, qui sic habet Leucum Castrum quidem, ac Oppidum hodieque celeberrimum.

Insuper dicta statuta apparent condita ante tempus Ducum Mediolani cum loquantur fol. 45 cap. de datio transversus Bladi circa finem de Gabella Salis Communis Mediolani Item fol. 48 ante datium statetarum de dicta Gabella Salis Communis Mediolani, et tamen communitas Mediolani nunquam habuit gabellam Salis nisi ante Duces, tempore quo erat in libertate, ut notum est Praedicta Confirmatur etiam media productione originalium Statutorum sig. A.A., ex quorum structura, et caractere argui potest eorumdem vetustas, et in eis continetur eadem confinium descriptio in resprius titulis expressis in recentioribus statutis, et per consequens tum ex antiquissimis, tum ex recentioribus statutis comprobata remanere dici potest extensio finium Regij Territorij satis ex superius deductis constito de antiquissima, et immemorabili origine statutorum Leuci praefatus comparens descendit ad indicationem finium inter hoc Regium Territorium cum vicinis Bergomensibus per dicta statuta designatorum, et per immemorabilia signa existentium de praesenti.

Habetur itaque ex statutis Leuci fol. 46 antiquitus existere in Regis Territorio Clusam, et dictam Clusam etiam antiquitus esse.

Fortalitium ut ibi Quaelibet persona, quae duxerit, vel duci fecerit in Leucum, vel districtum Leuci per Clusam quae Clusa intelligatur esse, et sit sicut extendit murus Fortalitiae della Clusa, et fol. 44 in fine ante statutum de Datio Bladorum ut ibi usque ad murum Clusae de Leuco.

Ex quibus manifeste evincitur ubicationem dictae Clusae esse ad murum, et dictam Clusam esse de Leuco.

Neque aliqua excitari potest quaestio circa existentiam dicti muri, attenti quod per statutum Leuci de Datio Pedagij Clusae fol. 46 satis indicatur sese extendere dictum murum per Lacum per rectam lineam usque ad Canonicam de Garlate, cuius linae relictitudo etiam impresentiarum ad oculum patet.

Ascendendo supra dictam Clusam antiquitus fuisse Rocca modo etiam existentem comprobat statutum fol. 49 ..., ut ibi et quaelibet persona forasteria utsupra, quae transitum fecerit cum Bestijs de supra Roccam della Clusa solvere teneatur dicto datiario etc.

Si igitur ad ingressum Territorij Leuci tam ex parte Clusae, quam ex parte Rocchae quaelibet persona tenebatur solvere datia, argomentum constans redditur quod Clusa, et Rocca erant, ut sunt principium Territorij Leuci, cum absurdum esset asserere, quod Datiarius pro executione Datiorum commoraretur in situ Bergomensis Iurisdictionis, quae datia faciunt ius inter omnes, quia est ius universale quo ad omnes transeuntes idem Balb. d.i const. 242.

Hic ut fama est insurgunt Bergomenses praetendentes terminum dividente esse Vallem Busam fortasse freti instrumento conventionum inter Serenissimum Dominium Venetum, et ex.mum Ducem Mediolani diei 17 Aprilis 1454 in § quia primo ut ibi usque ad Vallem Busam etc.

Verum obstat subsequnta alia conventio inter ex.mum Mediolani Ducem, et Sereniss.um Venetum Dominium de anno 1456 ubi in § circa differentias rerum Leuci si habetur, et alia Loca, quae prefatus Ill.mus Dominus Dux Mediolani dè praesenti possidet tam in Monte, tam in plano Leuci libere remaneant praefato Ill.mo D. Duci Mediolani, et maxime quod antiquitus eis administrabatur ius per potestatem Leuci.

Si itaque ex suprascriptis statutis antiquitus administrabatur ius per Potestatem Leuci respectu superius relatorum datiorum tam ad Roccam, quae est in monte, quam ad Clusam, quae est in plano, consequenter dicendum venit à prima conventione recessum fuisse etiam ex vulgata regula, quod posteriora derogant prioribus, maxime quia si immutati fuissent termini dividentes per relatam conventionem anni 1454 correcta fuissent recentiora statuta tempore eorum impressionis sequuntur de anno 1649 Pro praemissorum comprobatione producuntur.

P.o: Intrumentum aquisitionis aquae irrigantis Pratum Clusae contiguum Dominio Veneto factae per Ioseph Castaneam receptum à Ioseph Belisario de Longis publico Mediolani Notario sub die 25 Maij anni 1621 sig. B in quo si habet. cui petiae terrae prativae coheret etc. ab alia muraglia Confiniorum Potentissimi Regis Hispaniarum, et Venetorum dicta petia terrae sita est in loco Clusij Territorij Leuci, ibique semper soluta fuerunt onera, ut ex attestatione Catastri dicti Communis sig. C et C.C..

2o: relatio Ill.mo Praesidi se. Ex.mi diei 27 Iunij 1672 sig. D facta per tunc temporis Praetorem Leuci ex praedicta relatione plures actus possessoris ad dictum locum Clusae dessimuntur, et signanter actus consignationis factae Antonis Orsini de Mense decembris anni 1621 Brixiensibus administris ad murum Clusae.

Affixiones inquisitionum, et praeceptorum contra Bergomensis, et affixionis cadaveris suspensis ex ordine Sen. ex.mi et in quartas partes scissi, videndibus, patientibus, et non contradicentibus Bergomensibus continuo transeuntibus.

3o: Instrumentum apprehensionis loci della Rocca ..... Castellanum Leuci D.ni Bernardum Salazar pro executione litterarum suae ex.ae receptum per Petrum Paulum Gualterium publicum Mediolani Notario sub die 11 Iulij 1676 sig. E.

4o: attestatio mensurationis Territorio Leuci anni 1549 signat. F quae ignorari non potuit à Bergomensibus ut pote semper fuit penes ipsos conservata tanquam concordia finium, prout videri potest es copia concordata, et veneta auctoritate legalizata sig. FF et ex qua habentur distincti confines inter Regium, et Venetum Dominium.

5o: Instrumentum appraehensionis bonorum Clusiae per Andream Castaneam sumptis praevijs opportunis indormationibus, et cum Principis decretoreceptum per n. quondam Xpoforum Ghislanzonum Mediolani Notario sub die 29 mensis Ianuarij anno 1681 sig. G

Inter Roccam, et Vallem Busam sita sunt bona possessa per Fraters Redaellos, et Fratres de Zucchijs de loco Vercuraghi districtus Bergomi tanquam aquisita ab incolis Clusij, et persolventur onera in Comunitate Clusij, ut ex attestatione sig. G.G.

Quamvis totis viribus conentus impresentiarum Bergomenses ad tuendas eorum anteactus violentias asserere Fortalitium Clusae ante annum 1700 semper a Bergomensibus fuisse possessum, tamen eorum indicatio in principio lineae falsa evincitur tum ex suprascriptis antiquissimis, et recentioribus statutis Leuci, tum ex suprascripto instrumento sig. B anni 1621, tum ex superiorius relata appraehensione facta per D. Gubernatorem Leuci anni 1676 de situ appellato Rocca, nam quomodo poterat situs Clusae custodiri a Bergomensibus, et dicta Rocca appraehendi ex ordine Potentissimi Regis Hispaniarum, cum ambo dicti situs sint in eadem linea dividente, et cum situs Clusae tanquam introitus in hunc statum maioris importantiae esse debebat quam Rocca tum quia dicta Rocca à statutis indicatur Rocca della Clusa ut supra visum est.

Ad probandos autem reiteratos actus possessorios Regij Territorij, instantias, et aquiescentiam Domini Veneti Internuntij producitur compendium processuum constructorum in Offitio Leuci Regiorum ordinum, destructionum struvium Signorum vulgo Falò de tempore in tempus per Bergomenses erectarum abductionis, et venditionis Belluarum in bonis communalibus inter Roccam, et Valles Busam depascentium, demolitionis Fornacium à calce, attentatorum per Bergomenses in armata super hisce montibus sig. H

Hic omittuntur acta confiscationis Bonorum penes Roccam in praeiuditium Antonij, et Viviani Fratrum dè Benaleis factae per Comitalem Fiscum Leuci de anno 1735, in dolentia D. Veneti Internuntij iustificatio cum probationibus datis per Nob. D. Comitem Airoldum Feudatarium subseguta incisio, et exportatio lignarum facta de anno 1738 ex ordine dicti D. Feudatarij aquiescentia memorati D. Internuntis, qui indoluerat de perturbata Veneta Iurisdictione, de quibus omnibus satis penes excellentissimum Senatum, et sufficiat subnectere tacitam conventionem solutionis onerum praedictae Silvae ut supra incisae modo à Ioanne Benaleo possessae, ut ex chirographo nunc in lucem pervento sig. HH

Meminisse deberent Bergomenses detentionis Baptae Rubei de loco Somaschae tanquam usurpatoris fructuum bonorum ut supra per Comitalem Fiscum appraehensorum ut Lib. S 1736 fol. 1 Instantiae D. Veneti Internuntij pro eiusdem Rubei relaxo ut fol. 19 t.o, successivi ordinis Sen. ex.mi procedenti ad ulteriora inflictionis Reatus ex ordine ex.mi Sen. dicto Rubeo tanquam perturbatori Regium Finium ut fol. 46 ordinationis liberatoriae Hijeronimi Valsici loci Somaschae media sportularum solutione ut in lib. N. 1731 fol. 81.

Neque opitulari poterit Bergomensibus assertio, quod ipsi sint in possessione visitandi viam inter Clusam, et Vallem Busam, quia es suprascripti processibus scatet tales visitationes factas fuisse vel noctis tempore vel clandestine per modum transitus, et dignum notatu est, quod ab ipsis probari non poterit, vel expurgatio, vel restauratio praedictae viae, quae per particulares coherentes Clusij quot annis sit vigore publici Proclamatis ex praedictis itaque colligitur erroneum primum principium Indicationis factae per Bergomenses non impar ab indicatione aliorum locorum ut infra supra memoratam Rocca ex tollitur Mons denominatus Pizzo di Vichiarola, corna Piana, et alia bona venientia sub nomine bonorum communalium ista sunt bona communalia Territorij Leuci, quae una cum alijs bonis cummunalibus praedicti Territorij sortita fuerunt immunitatem à Regijs oneribus ut ex documento sig. 1.

non assolet Comunitas Generalis Leuci locare pascua, cum remaneant in libero usu Incolarum dictae Communitatis ut ex attestatione sig. K.

Adeo verum est praedicta bona communalia necessaria esse ad usum habitatorum Communium Clusij, Barchij, et Magianici cohaerentium, ut si destituti remanerent eorum bona inculta evaderent ob insubsistentiam Belluarum.

Habetur itaque ex superasta mensuratione anni 1549 praedictum Pizzo, seu Corno de Vichiarola esse terminum dividentem, et existere supra Roccam una cum alio subsequenti situ appellato corna piana.

Ad probandam proprietatem dictorum locorum spectare Regio Territorio non est (diu???) insudandum, cum ex postremo facto anni 1748 voluntariae destructionis struvium lignorum per illos de Somasca erectarj pro festivitate Beati Hijeronimi Miani de expresso mandato, et confessione ex.mi Alovisij Contarini Bergomi moderatoris existentiae in Regio Territorio Territorio locorum Pizzo di Vichiarola, Castri della Rocca, et Corna Piana ut ex documento sig. L.

Super huius Montis vertice insurgunt Valveruenses loco continuandi lineam dividentem à mane parte eam deflectunt à sero parte, et sic tentant includere diversa loca, et signanter Montem appellatum Prà Pessino unicum locum aptum pro colligendo faenu ad usum Habitantium suprascriptorum locorum Clusij, Barchij, et Magianici.

Verum obstant plures actus possessoris favore Regij Territorij contra violenta Valveruensium attentata, quae originem habuere de anno 1722, ut ex relato compendio processuum lib. R 1726 fol. 43.

Tentarunt Valvueruenses edificare in imo dicti Prati Pessini de anno 1726 quandam Fornacem pro coquenda calce, verum praevijs assumptis informationibus vigore litterarum Se. ex.mi diei 4 Aprilis 1726 ut fol. 1.2 facta fuit visitatio per Praetorem Leuci sub die 13 Maij dicti anni 1726 ut eodem Lib. fol. 12 ...

Item fol. 4 ... legit. decretorum detentionis auctorum dicte Fornacis.

Sub die autem decima quarta octobris anni 1726 vigore et pro executione litterarum Sen. ex.mi diei 12 septembris dicti anni 1726 ut fol. 40 dominus D. Praetor Leuci se contulit super praenaratum montem appellatum Prà Pessino cum assistentia satellitum Offitij et Militum huius Praesidij quo perventus ordinavit demolitionem dictae Fornacis, quae sequuta fuit nemine contradicente ut fol 41.

Fol. vero 44 videtur attentata denuo constructio dictae Fornacis in dicto loco Prati Pessini verum superventis litteris Sen. ex.mi diei 31 Maij 1727 demandantibus totalem destructionem dictae Fornacis ut fol. 63 ....

Non amiserunt Valveruenses nova attentata armata manu in locis Pessino, Colmine Magnodeno, Croci Giumenta, Valconaggia, et in alijs locis iuris privatorum compossessorum Territorij Leuci, ut colligitur ex relato compendio processuum verum quaecunque decantata per Valveruenses possessio dici debet potius violenta perturbatio semper impugnata.

Adeo crevit Valveruensium animus, ut eos non pudeat in recenti finium indicatione involvere Valle Cornaggiam, et Montem appellatum la Giumenta; verum obstat confessio Augustini Milesij dicti Cattanei Vallis Ervae Bergomensis fatentis Vallem Cornaggiam esse sitam in collibus Vicinantiae Aquati (quae vicinantia est altera ex Terris Territorij Leuci) ut ex Instrumento diei 24 Aprilis 1674 recepto à n. quondam D. Laurentio de Airoldis Mediolani Not. Sig. M et aestimi attestatione sig. ...

Et hic notandum verit quod dictae Valli Cornaggiae cohaeret à meridie iura Ecclesiae Parochialis Magianici Territorio Leuci .... petiae terrae prativae appellatae Valdre, quae tanquam ex bonis antiquis in aestimo non reperitur, et quae modo ut fama est dicitur per recentem aquisitionem possessa à Parocho dictae Vallis Ervae quod fuerit dictae ecclesiae patet ex documento sig. MM.

Respectu vero Montis appellati la Giumenta obstat eorundem Valveruensium confessio, scilicet Antonij de Bolesis fil. Io et Francisci Valsichi filij Caroli fatentium in Investitura diei 20 Augusti 1740 dictum Monte appellatum la Giumenta situm sub communi Aquati Territorio Leuci, fatentium Vallem appellatam la Galavesina esse terminum dividentem statum Mediolani a Bergomensi ditione ut ex Instrumento recepto per n. quondam D. Pompeum de Regibus de Ello publicum Mediolani Notario sub die 20 Augusti 174 Sig. N.

Probatur itaque praedictus excessus ex pluribus actibus confessionum eorundem metBergomensium.

P.o: ex Instrumento pactorum inter Natalem, et Ioannem Baptam de Airoldis, et Ioannem Baptam de Rotta dictum Bernardellum, et Franciscum Baratum de Valsicis Vallis sicidae, Vallis Imaniae districtus Bergomi de vendendo, et emendo statim obtenta dispensatione à Sen. Ex.mo Mediolani ad effectum ut infrascripta bona transire possint de subdito in non subditum.

Que bona sic describuntur videlicet:

de omnibus bonis imobilibus partim prati partim buschi, partim Zerbi, et pascui siti in territorio Leuci praedicti cum sedime uno domorum cum pluribus fundis et suis superioribus, et alijs duabus domibus ab ipso sedime separatis etc. sub cohaerentijs ibi expressis, et sinanter usque ad Vallem Galavesiae, et Costae di Porcarola etc. ut ex instromento recepto per Adrianum Gazzarum Mediolani Notario sub die 12 Augusti anni 1622 Sig. O.

Et hic notanda est praedicta Costa de Porcarola, quae ab illis Vallis sicidae indicatur pro termino dividenti asserendo appellari Tribulinam Porcarolae, et in ea visa fuisse respectiva stemmata amborum Principum Confinantium, et sic contra Valveruenses praetendentes terminum dividentem usque ad Plantam Fagi ultra miliarum unum versus Territorium Leuci existentem.

Cui documento adiungitur attestatio aestimi dictorum bonorum, quod uti compraehesium in Territoio Leuci in eo persolvitur Sig. ...

Praedicta confirmantur ex pluribus possessoris actibus subsequuntis tum ex locatione facta per quondam D. Xpoforum Ghislanzonum Bernardo Valsicco de dictis bonis appellatis Spiazzo, Sambucco, e Garzata ut ex instrumento 26 Aprilis 1690 recepto per D. Carolum Ioseph Cattaneum Mediolani Notario Sig. Q.

Tum ex venditione lignorum in dictis bonis ut ex scripturis diei primae Ianuarij 1708 factis per dictum quondam D. Xtophorum Ghislanzonum Patri, et filijs de Valsicis conductoribus sig. RR.

Tum ex venditione lignorum facta per D.D. Gasparem et Fratrem de Ghislanzonis Dominico de Bolis, et Francisco Milesio Valveruensibus, ut scriptura diei 10 Novembris 1735 Sig. S.

Tum ex attestatione Bergomensium asserentium praedicta bona sita esse in Communi Aquati Territorio Leuci diei 29 Decembris 1707 Sig. T.

In situ postea propinquiori Cornae Camozzerae reperitur petia terrae nuncupata Costa Vechiarola sita in Territorio Leuci iuris Nob. D. Baronis Cattanei, locata sub die 2 Augusti 1741 Mauro de Bolis quondam Bernardi de loco Vallis Ervae pro annuis lib. decem octo, ut ex scriptura Sig. V.

Insuper dicta petia terrae appellata Costa Vechiarola sub die 2 novembris 1751 per eundem Nob. Baronem Cattaneum locata fuit Francisco Valsico quondam Caroli dictae Vallis Ervae pro dicta annua pensione lib. decem octo po annis novem ut ex scriptura sig. X.

Haec contra Valveruenses.

Ascendendo à dicta Costa Vechiarola ad Forcola Cornae Camozzerae supereminentis obvia fuit fit Comunitas Vallis Sicidae, quae negat terminum positum antiquitus in dicta Forcella.

Verum ex oculari inspectione D.D. Ingegnieriorum visa fuit fovea cum recenti haerba, quae se fert ibi terminum non à pluribus annis fuisse extirpatum iste treminus indicatur à statutis Leuci de datio Montis Parcarolae ut ibi fol. 60 usque ad forcellam Cornae Camozzerae.

Clarius insuper comprobatur existentia dicti Termini antiqui ex documento diei 14 Junij 1456 occasione divisionum bonorum Communalium inter Bergomenses Comunitates ut ibi sino ad un Termine di Pietra antico posto ivi ove si dice alla Corna di Camozzera Signat. Z.

Accepta Linea dividenda ordine retrogrado iuxta Leuci statuta de dicto Datio Montis de Porcarola apparet dictam lineam continuare ad Pratum Martinum, ad fontem de Grumolongo usque ad Portam Bordonalem.

Idem confirmatum ex suprascripta mensuratione anni 1549. Neque in dubium revocari potest immemorabilis possessio Comunitatis Generalis Leuci in dicto Monte di Porcarola sub cohaerentijs Portae Bordonalis, Fontis de Grumolongo, Prati Martini, Cornae Camozzerae, quae ponit caput in Galavesina ad Plomberam iuxta expressa in relatis statutis, nam de anno 1693 sub die 23 Iulij, ut colligitur ex instrumento recepto per dictum quondam Carolum Ioseph Cattaneum Mediolani Notario nactae possessionis per deputatos Comunitatis Generalis Leuci praedictum Montem sub ipsissimi cohaerentijs fuisse tanquam proprium appraehensum, ut ex eo sig. 1.

Ex actu vero recognitionis, et obligationis sindicorum Communium Brumani, et Morteroni solvendi fictus Communitati Generali Leuci pro pascuis dicti Montis in dicto Instrumento expressum, fortius confirmatur possessio, in qua reperitur Communitatis Generalis usque in hunc die media exactione lib. decem octo, quae quotannis fit per conductorem Pedagij Communitati Generali Leuci a praedictis Communitatibus ut supra obligatis, ut ex attestatione praesentanet Conductoris Sig. 2.

Minus dubitari potest de linea proveniente à termino Forcellae Cornae Camozzerae ad Portam Bordonalem, quia ijdem Bergomenses hanc fatentur, et admittunt per eorum confessionem ut ex suprascripto eorum producto documento Sig. Z ut ibi dal qual termine (idest de Corna Camozzera) andando verso monte sino ad un altro termine di Pietra grande Anticho dove si dice alla Porta.

Hic iterum pugnant inter se Vavuervenses, et illi de Vallesicida, Primi conantur impugnare mensurationem anni 1549 ut pote sic canatat: da Corna Camozzera per dritta linea sino alla Galavesina, e da lì al Corno di Vegiarola.

"di scilicet illi de Vallesicida praedictam mensurationem acceptant fundando eorum indicationem in erronea interpretatione. Credunt itaque eorum terminum dividentem se se extendere usque ad viam publicam per illa verba: sino al Portone di Brumano, ò dove si dice Porta Bordonale, e seguitando per la strada publica che viene da Brumano al detto Portone sino a Lecco.

Evidentia aperta equivoci devincitur ex eo, quod indicatio viae publicae venientis è loco Brumani ad Portam Bordonalem facta fuit ad evitandam interpetrationem alterius Viae, quae penes dicta Portam Bordonalem descendit in Vallem sicidam Quae veritas ex se patet tum quia Via proveniens è loco Brumani denominatur Via, quae tendit ad Leucum et terminat ad Portam Bordonalem tanquam terminum, ad quem prout importata particula illa: al detto Portone.

Quod confirmatur ex 2do termino subsequenti scilicet sino ad un’altra bocca de monte detto Corna Camozzera quae quidem bucca alia dici non potest, quam Forcella Cornae Camozzerae à Statutis explicata, et in dicto instrumento 1693 repetita cum Bucham ab illis Vallis sicidae indicatam per eorum confessionem scatet sitam esse in Monte Porcarolae sub nomine di Tribullina di Porcarola; quae pariter dicitur et verius costa de Porcarola ut probat Instrumentum anni 1622 Tum quia dicta particula: ad un’altra bocca denotat similitudine primae ad 2da, cum vero prima adest Porta Bordonalis sit situs angustus, pro ut est etiam forcella Cornae Camozzerae dicendum venit dictum terminum 2dum verificari potius in forcella Cornae Camozzerae, quam in Costa Porcarolae, quae est amplior, et sortiri non potest nomen buchae, et per consequens dicta via protrahi non potest citra Portam Bordonalis.

Prosequitur linea Territorialis a dicta Porta Bordonali usque ad terminum vocatum Corna della Piodizza prout ex mensuratione generali suprascripti anni 1549.

Hic non minores emicant conatus Communium vulgo di Rotta fuori, e di Rotta dentro Vallis Imaniae, sed frustra.

Notandum itaque est inter Portam Bordonalem, et Cornam della Piodizza intermediare bona particularium possessorum Brumani, scilicet Consortium dè Rotta noncupata Pra Mainone, quae bona partim sunt prativa, partim campiva, quae Bergomansibus modo compraehenduritur in eorum Iurisdirione.

Verum plura obstant.

Obstat Instrumentum divisionum inter dictos consortes Rottas receptum sub die 31 Augusti 1722 à Bergomensi Notario Iona Bapta de Moschenis Sig. 3.

Habetur itaque ex praedicto Instrumento stabulum appellatum Prà Fassino subtus dicta prata esse iuris dictorum consortum ut fol. 3 § Item la mettà della Stalla.

Habetur eodem fol. 3 § la mettà dè campi venire dictos campos sub nomine di Piodizza in Pra Magnone sub cohaerentia à meridie parte alterius dividentis respectu alterius medietatis campivae.

Praedicta autem bona contrastata semper fuerunt in Comunitate Brumani, ibique onera solvuntur, ut ex attestatione Sig. 4.

Ex praedicto autem Instrumento colligitur erronea indicatio facta per Bergomenses extensionis terminini dividentis usque ad Plodam quia fol. 6 § prima sic habetur.

Prima la pezza di Terra etc. chiamata la Foppa delli Albi, e Pioda in Vicinanza di Brumano, ex qua descriptione probatur non esse dictam Plodam in loco ubi sit Corna (id est mons nudus, et praeceps, prout sonat in dicta Regione vocabulum Corna) quia dicta petia est prativa cum stabulis, et est sita in loco Brumani, ibique onera solvit, ut colligitur ex dicta estimi attestatione.

Veritas insuper praedicti termini appellati la Corna della Piodizza clarius elucascit ex documento venditionis factae per Ioannem Mariam Canelam Ambrosio Manzono recepto per Carolum dè Quarenghis Bergomensem Notario sub die 5 septembris ??? anni 1703 fol. 5 ubi in principio describendo locum, ubi Instrumentum rogabatur si exprimitur: nel loco communale dove si dice alla Piudizza confine del Commune di Rotta dentro.

Particula ill: loco Communale omnem perimit questionem, quia locus Plodae impresentiarum per Bergomnses praetensus non est locus Communali, sed privatus ex superius deductis, et tanquam communalis continere non postest campos, et Capsinas, prout adsunt in loco appellato Pioda, seu la Foppa delli Albi, cui non cohaeret bona communalia.

In situ autem per Brumanenses indicato, ubi antiquitus existebat terminus dividens verificatur qualitas tum bonorum communalium, tum Cornae idest aceruus inacessibilium saxorum horrida praecipitia efformatium per quae impossibilis redditur ascensus, et in quo loco videtur ipsamet natura terminum immutabilem posuisse.

Retento hoc termino in parte inferiori, et in situ communali ad oculum patet excessus modo per Bergomenses promotus in ulteriori progressu lineae negando, seu verius confundendo terminos iam prius ab ipsismet admissos, ut ex saepius dicto documento Sig. Z.

A dicto termino appellato Corna della Piodizza prosequitur linea ad alium terminum appellatum Coplone.

Inter terminum Piodizzae ad terminum Coploni in linea a Bergomensibus praetensa connumerantur diversa bona particularium possessorum Brumani onera in Communi Brumani persolventium, ut praedicta attestatione prout sunt Ioannes Invernitius respectu petae terrae appellatae il Zucharo alla Pioda, e campo della Tribulina ut ex Instrumento 27 Februarij 1728 recepto per Franciscum Querenghus Notario Bergomenses Sig. 6.

Item Antonius Rotta respectu petiae terrae campivae appellatae la Seia posta verso la Costa ut aex alio Instrumento recepto per quondam Iacobum Antonium Querenghum Bergomensem Notario sub die 23 Martij 1740 Sig. 7, ultra alios diversos possessores contribuentes in dicta Comunitate Brumani.

In reliquis usque ultimum terminum appellatum Grassello extant termini divisorij, qui citra labem mendacij, vel affectatae ignorantiae negari non possunt à Bergomensibus.

Figura Aenim cum circulis, qualitas saxorum in illis montibus peregrina testantur casu non fuisse reperta, non fuisse cumsumptibus comparata et sculpita pro dividendis particularium Pratis, quoniam similia in alijs bonis non fuerunt visa, sed potius dicendum venit posita fuisse pro Territoriali divisione.

Verum inter suprascriptos relatos terminos Cornam Piodizzae et caplonum connumerantur compaehensa bona diversorum particularium pariter contribuentium in dicta Communitate Brumani prout sunt Frateres de Manzonis quondam Xphofori respectu nemoris appellati delle Gazze contigui temino appellato Zapello de Cavalli confinantis à meridie parte cum flumine vulgo Imagna, et respectu petiae terrae appellatae la Costa pariter contiguae alteri termino nuncupato Corna dell’Arco sub cohaerentia à meridie bonorum communalium ut ex Intrumento recepto per Bergomensem Notario Ioanne Baptam Moschenum sub die 11 Aprilis 1697 publicato nel loco comunale ove si dice alla Piodizza Commune di Rotta dentro ut ex dicto documento sig. 8.

Item Aurelia Rotta respectu petiae terrae appellatae la Costa cohaerentis à meridie bonis communalibus ut ex instrumento recepto per Carolum Querenghum Bergomensem Notario sub die 12 Augusti 1710 Sig. 9.

In argomentum denique tantundem inconstantis, et variatae Bergomensium indicationis non videtur incongruum producere etiam geographicam delineatione factam usque dè anno 1716 sub die 14 Iunij, et subscriptam per Franciscum Querenghum Bergomensem, qui ut fertur occasione accessus respectivorum D.D. Ingegneriorum fuit indicator.

Ex praemissa geagraphica delineatione videtur linea à Valle, quae ponit caput in Galavesinam de directo ascendere af Forcellam Cornae Camozzerae, prout innuunt etiam verba illa mensurationis generalis 1549, e dà Corna Camozzera per dritta linea sino alla Galavesina, quae recta linea neutiquam haberi potest, si terminus dividens accipi deberet ad Tribulinam Porcarolae iuxta Bergomenses indicationem.

Videtur linea à Porta Bordonali recte tendere ad Grassellum, licet praeteriti sint situs Corna Piodizza, Zapello de Cavalli, Corna dell’Arco, e Croci modo memorati Bergomenses includere tentant in eorum linea stabulum Prà Fassino pertem camporum Prati Mainoni, Plodam alli campi seu foppa delli Albi, campos della Tribulina, e Zucharo alla Pioda, la Seia della Costa, la Costa, il Bosco delle Gazze, et alia bona omnia sita in loco Brumani, ut ex praedictis documentis.

Haec sunt, quae spanim inter particulares personas extabant, et quae non exigua temporis iactura potuit comparens colligere prò tuendis iuribus Regiae Iurisdictionis, et Comunitatis Generalis Leuci, quae enixe instat, ut praedicta per dominum Praetorem Leuci, seu eius D. Fiscales L.I. transmittantur ex.mo Senatui ad effectum ut compositis finium controversijs sub fucatis coloribus per Bergomenses praetextatis possint tandem Incolae huius Regij Territorij, quiete, et pacifice gaudere hijs bonis, quibus à D.O.M. fuerunt impertiti, et quae nisi media suprema providentia, et protectione Se. ex.mi imposterum consevari non poterunt quod etc.

Io Pietro Riva deputtatto Generalle della Communità Gennerale di Lecco".

(fine dellqa trascrizione)